Huygens, Christiaan, Christiani Hugenii opera varia; Bd. 2: Opera geometrica. Opera astronomica. Varia de optica

Table of contents

< >
< >
page |< < (550) of 568 > >|
Cognitis hiſce temporibus deſcribo circulum A B C, qui
11TAB. XLIX.
fig
. 1.
Saturni orbitam deſignet, itemque G F orbitam Telluris, in
cujus
centro Sol.
Saturni locum ſumo ad diem 23 Martii
1656
, hora 8 poſt mer.
fuiſſe in A; quo tanquam centro
deſcribo
comitis orbitam D E L;
Tellurem vero eo tempore
fuiſſe
in G.
Locus itaque comitis erat in D, ubi recta G A
circulum
comitis interſecat, ſiquidem perigæum fuiſſe con-
ftat
.
Rurſus poſito ad diem 14 Martii 1659. hora 8. poſt
mer
.
loco Saturni in B, tellure vero in F; neceſſe eſt comi-
tem
fuiſſe in H, ubi recta F B ſecat circulum ejus N H K.
Eſt autem temporis intervallum inter 23 Martii 1656, & 14
Martii
1659, dierum 1086, quibus Saturnus ab A progreſ-
ſus
eſt ad B:
Comitem vero ſpatio dierum 16 circuitum u-
num
abſolvere ſcio, atque inſuper exiguum quid, quod in
annis
tribus circuitum integrum conficere nequeat.
Quum
igitur
diviſis diebus 1086 per 16 fiant 67, atque aliquot dies
abundent
, apparet 68 circuitus integros noſtri reſpectu co-
mitem
peregiſſe, quia in H rurſus perigæus fuit.
Sit B K
parallela
A G.
Si igitur 14 Mart. 1659, comes non in H
ſed
in K poſitus fuiſſet;
ſequeretur eum hiſce 1086 diebus
ſexagies
octies orbitam ſuam decurriſſe fixarum reſpectu,
hoc
eſt, totidem menſes periodicos, ſive ſidereos potius,
Saturni
incolis præbuiſſe.
Nam quando rectæ A D, B K
fecundum
quas ex Saturno comes proſpicitur, inter ſe paral-
lelæ
ſunt, eundem inter fixas locum illis obtinere cernitur.

Nunc
verò inſuper arcum K H emenſus eſt, qui totidem eſt
graduum
quot apparenti motu Saturnus inter prædicta duo
tempora
tranſivit;
quoniam angulus H B K æqualis eſt ei
quem
conſtituunt rectæ F B, G A, motus apparentis

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index