Gassendi, Pierre, De proportione qua gravia decidentia accelerantur, 1646

Page concordance

< >
< >
page |< < of 360 > >|
1Terræ partes remotiores à centro ſunt, propiùs verſus
ipſum ferantur.
Subdis, Putas enim diſrupto fornice, totàque
ſi placet, Terrâin arenulas redactà, eam non confluxuram ad
centrum? Ego quidem non puto, qui putare non poſ­
ſunt monteis, aliaque Terræ loca diſrumpi, inque are­
nulas redigi, vt compleant ſuppoſitas ſpecus, cryptaſ­
que aut aqua, aut aëre plenas: idque, niſi fortè, vt dixi,
ſupponas eandem vim deterere Terram in arenulas,
quæ excauárit fornicem; quo caſu, quæ eſſet in arenu­
lis ſuperſtes magnetica vis ſic eas mutuò pelliceret, vt &
in crypten confluerent, & aquam, aëremve inde abi­
gerent; ſi modò ſuppoſueris quoque rimas, exitumve
patere.
Pergis adhûc, confluerent ſanè, & quidem non
ab alio corpore attracta, ſed ſponte naturæ, & à principio
interno, atque innato.
Verumtamen confluere poſſent
attractæ à ſeinuicem, vt & iam confluunt ferri ramen­
ta, quæ magneticam combiberunt vim.
Concludis,
Cur de cæteris igitur grauibus idem ſimili ratione non
dicatur? Dico, quia fiunt in cæteris ſenſibiliora experi­
menta, ex quibus liceat aliquid veriſimilius coniectari.
Et Magnetem ferrum, & Terram grauia trahere per in­
ſenſilia organula; &, Cur attractio prope Terram non
ſit ſenſibilior, quam procùl.
XV. Inſectaris deinde Magneticam illam, ſeu
attractricem Terræ vim; opinariſque me ridere in ſinu,
dum inuiſibileis vncinos, harpagones, chelas, funeiſque tenſos,
& tractorios fingo.
Sed quod me quidem attinet, non
diuendo ſanè haſce meas commentationes, ſeu vt antè

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index