Cardano, Girolamo, De subtilitate, 1663

Page concordance

< >
< >
page |< < of 403 > >|
1tum ſonum edere apta moueat: æqualis ve­
rò tenſio cùm inæquali ſono non mouet.
Vi­
detur hoc mihi ſanè contingere, quòd mo­
tus aër in neruis ſonum ſemper excitat,
quamuis non audiatur.
Cùm tamen æqua­
lis eſt motus, aër in vnum conſentit mo­
tum: quia eadem ratione mouetur, & nul­
lo modo reſiſtit illi: vnde integer ea vi ad
neruum quieſcentem defertur, qua moue­
tur, mouétque propemodum tanta vi, quan­
ta mouetur.
Cur nerui
lyræ æquali­
ter dum ten­
duntur, & ſi
non tangan­
tur, alter
ſubſilit, re­
liquo eden­
te ſonum.
Lapis qui
ſaliua ac­
cenditur.
Quæ verò minùs vera ſunt, quàm vi­
deantur, ſunt: veluti lapis, qui ſpontè ſali­
ua accenditur: conſtat ex libris 3. calcis vi­
uæ, picis Græcæ vnciis tribus, & Herculei
lapidis vncia: coquuntur trita in olla fictili
lateribus concluſa, inde ſepelietur in oleo
laurino per dies 15. inde ſeruatur in ſicco.
Hoc minus habet veritatis, quia non ſem­
per accenditur: at liræ nerui ad æqualita­
tem ducti, ſemper paleam mouent, & ta­
men hoc de lapide euidentem ſui effectus
cauſam magis habet.
Candela quæ
eſt inextin­
guibilis.
Candela è
glacie ardens.
Multa ſunt mirabilia, quæ tamen cùm
noueris cauſam, ceſſat omnis admiratio: ve­
luti ſulphur cum cera æqualiter diſſolutum,
eam reddit inextinguibilem: oportet autem
ſulphur valde purum eſſe.
Similiter ſi can­
dela ſulphuris puluere, tum carbonis oblita
in aqua mergatur hyemis `tempore, ex ſu­
periore parte contecta papyro, ſuſpenda­
turque vbi gutta cadit, circundabitur gla­
cie craſſiore, ardebitque tum accenſa, ma­
gnóque miraculo glacies aſtantibus ardere
videbitur.
Ita lyræ nerui ſuper carnes calidas
proiecti, cùm diſtorqueantur, vermiculo­
rum imaginem referunt.
Refert Symeon
Sethi, ellychnium lampadis in ſepiæ atra­
mentum admiſtum ærugine poſitum, ſi abſ­
que lumine alio accendatur, quæcunque ad­
ſunt, partim nigra, partim viridia oſten­
dere.
Superius dum de luce, & lumine age­

rem, talia docui.
Sed capparorum aqua
deſtillata, virides verè pilos, & capillos
efficit.
Caro vt ver
miculis ſca­
tere videa­
tur.
Vt cuncta
nigra, par­
tim, partim
viridia vi­
deantur.
Pili, & ca­
pilii vt vi­
rides vi­
deantur.
Fructus vt
formam, quam
volueris, aſ­
ſequantur.
Inter vera, naturaliaque experimenta,
illud referre abſurdum non eſt, quòd fru­
ctus omnes in quanuis formam transferuntur,
maximè maiores, nucleóque carentes, vt mala
pira, cotonea, punica, cucumeres, cucurbitæ,
melongenæ.
Ars hæc eſt: formam quam deſideras
finge in ligno magnitudine fructus perfecti:
huic circumpone gypſum aqua diſſolutum, craſ­
ſitudine digiti minimi, bifariàm diuiſum.
Siccam hanc figuram, celeriter enim ſicca­
tur, auferes à ligno: id facile fiet, ſi priùs
ligno oleum illiueris.
Detractam hanc for­
mam cauam è gypſo, bifariàmque diuiſam
fructu creſcenti, qui iuſtæ magnitudinis
medium exceſſerit, arctiſſimè circumliga­
to, dimittoque donec fructus ad iuſtam per­
uenerit magnitudinem.
Habebis fructum
forma ea, qua lignum dedolatum erat, li­
ceat & inſcribere quæcunque volueris: vt
verè dicere poſſis.
Creſcite, & in titulos ſurgite ritè meos.
Radices vt
formam, quam
velis.
Idem experimentum, ſed longè diuerſa
ratione, in radicibus, at non omnibus, ſuc­
cedit.
Prægrandes atque viuaces accipere
oportet, quales bryoniæ, & quæ lignoſæ
ſunt, vt diutius durent: licebit & in vtroque
raparum genere, & raphano talia experiri.
Has igitur gladio formatas, ſepelies rurſus
in terra donec obduxerint cicatricem Sic ex
bryonia tranſit in mandragoram, fictis modò
maris, modò fœminæ genitalibus.
Adduntur
etiam capilli ſatis hordei granis ( vt dicunt)
iuxta radicis caput, ſic vt plantæ inſerantur.
Formantur & humana corpora quaſi na­
tiuis figuris ab initio primum compreſſo in­
fante.
Sed ſi placeat quandocunque nouas
inſcribere figuras, facillime efficies in æſtua­
rio diuiſa ſumma cute nouacula, prius depi­
cta atramento in cute figura: inde rimas mi­
nio vel cæruleo, aut terreo colore, quem de­
pingere cupis, implebis, & ſtatim ob calo­
rem contracto colore cutis concreſcit in
imaginem.
Aliter, vt experimento didici, &
abſque balneo: Aquæ ſeparationis auri can­
tharides toto die naturali immiſtas ſines: in­
de calamo tenui, ſeu literas, ſeu formam aliam
volueris, delineabis in cute, ſic vt aquæ ve­
ſtigia relinquantur, confeſtim erumpent ve­
ſicæ albæ locis, quæ aqua occupauit.
His
ſpontè perfractis, atque die vna conſolida­
tis, perpetua cicatrix alba ſuccedet, atque
omninò indelebilis, niſi vi formam depictam
ad vnguem referens.
Vt verò huius demon­
ſtratio perſpicua habeatur, pauca ſubiicere
libuit.
Aqua ſeparationis actu quidem talis
eſt, cùm igne non indigeat, vt argentum
colliquet.
Cantharides potentia ſunt exulce­
rantes cutem.
Demonſtratum eſt in præce­
dentibus, ea quæ poteſtate talia ſunt, vbi
his, quæ actu ſunt, coniunguntur, vim om­
nem illis tradere.
Exulcerabit ergo aqua ſe­
parationis viribus cantharidarum imbuta,
idque efficies ſtatim, quoniam talis eſt, qua­
les ſunt cantharides, cùm iam diu hæſe­
rint cuti, & naturalis caloris vi agere cœpe­
rint.
Tunc enim vbi agere cœperint, ſtatim

agunt: atque hæc απόδειξις.
Similiter & cor­
pora puerorum macilenta abſtracta à cute
ſenſim carne pinguefacies: nihil enim inane
natura creſcentis relinquit.
In adultis etiam
aliquid hoc confert.
Et hæc quidem natura
conſtant.
Literæ in­
delebiles
quomodo
corporibus
humanis in­
ſcribantur.
Pueri vt
pingueſcant.
Metamorphoſis hæc vera figurarum, alia

ſubſtantiarum, vt cùm Pyrophilum lapidem
volumus facere.
Sanguinis humani libras
duas, quindecim diebus ſub equino fimo pu­
treſcere ſinemus.
Inde per vitrum facta de­
ſtillatione aquam ſubtractam ſeruabimus,
fæcem in vas, crucibulum vocatum, quo me­
talla liquari ſolent, ſubiectis ſiccabimus
prunis, donec in calcem quaſi tranſeat.
Rur­
ſus calcem illam in vaſe vitreo poſitam aquæ
ſeruatæ miſcebimus, lentóque igne verte­
mus in lapidem, aut acri velut lateres, aut
ſepulta permittemus cogi.
Refert Agrippa

in ſuo de Veneficiis ac experimentis, lapi­
dem hunc rubicundum eſſe ac ſplendidum.
Hos libros quarto de Occulta philoſophia
iunctos vidi, ille autem inſcribitur, Praxis
eorum, quæ docentur in prioribus tribus: nec
vllus horum editus eſt.
Pyrophili la­
pidis ex hu­
mano ſan­
guine ratio
ſtructuræ.
Agrippæ li­
bri nondum
editi.
Eadem permutatio in plantis, & anima­
lium partibus in lapides, iiſdem præceptis

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index