Biancani, Giuseppe, Aristotelis loca mathematica, 1615

Page concordance

< >
< >
page |< < of 355 > >|
1conſtructione rectè fieri quadratum, triangulum, lineam perpendicularem,
& ſimilia.
tertiò, in præcedenti dubitatione dictum eſſe ex mente Ariſtot.
etiam in Mathematicis eſſe definitiones cauſales, idque; exemplo tetragoniſmi
confirmatum.
Ex his, quæ de ſcientiarum definitionibus dicta ſunt, notan­
da eſt quædam diſparitas inter alias ſcientias, & Mathematicas in modo
procedendi ad ſubiecti proprij cognitionem.
nam in demonſtrationibus à
ſigno, à quibus incipiunt vt plurimum aliæ ſcientiæ, ſola cognitio nominis
ſubiecti requiritur, non autem eſſentialis definitio; eius enim eſſentia, quæ
occulta eſt, per accidentia, & proprietates à poſteriori indagatur; qua de­
tecta ab ea iterum ad demonſtrandas paſſiones diſtinctè, & ſcientificè re­
gredimur.
quod ſi primò perfecta obiecti cognitio obijceretur, vt ſit in Ma­
thematicis ob perfectus earum definitiones pulcherrimo naturæ ordine ab
eſſentia ipſius ad paſſiones demonſtrandas procederemus, vt fit in demon­
ſtrationibus à cauſa, quales ferè ſemper ſunt in Geometria, & Arithmetica
exceptis demonſtrationibus ab impoſsibili, vbi nobis primò tota ſubiecti
natura ex præmiſsis definitionibus obijcitur, ex qua deinde ſemper à priori
ad inueſtigandas illius paſsiones procedimus; in quo proceſſu definitio ſu­
biecti pręmitti, eiusque; quidditas ſupponi debet.
vnde etiam ſequitur Mathe­
maticas haſce à notioribus nobis, & natura, vt vult Auerroes, & cæteri ferè
omnes, & ex noſtris maximè Toletus quęſt.
4. ſecundi Phyſ. procedere. no­
tioribus nobis, quia primum omnium manifeſta eſt tota figuræ eſſentia ex
definitione ipſius allata, ignotis adhuc ipſius affectionibus, notioribus na­
tura, quia prius natura eſt ſubiecti eſſentia, quàm paſsiones, quæ ab ea ma­
nant, deque; ea demonſtrantur: atque hæc cauſæ eſt, cur ſemper tanti factæ ſine
Geometricæ demonſtrationes, primumque; certitudinis gradum obtineant.
De medio Demonstrationum Geometriæ, & Arith­
meticæ, ſeu, An ſint potißimæ Demonſtrationes.
Cap. 2.
Coguntur huius tempeſtatis Mathematici ea, quæ antiquiſsimo poſ­
ſeſsionis iure tutò hactenus poſsiderunt, à nonnullis recentioribus
ea diripere volentibus, omni conatu tutari.
quis enim vnquam
alicuius nominis philoſophus ante Alexandrum Piccolomineum
extitit, qui Geometris potiſsimas Demonſtrationes eripere tentauerit?
profectò nullus fatetur ipſe ſe primum inter recentiores hanc veritatem
olfeciſſe, ſed verè omnium etiam antiquorum primus ipſe fuit, nam duos,
vel tres, quos ex antiquis in ſuam ſententiam pertrahere conatur, re vera,
vt infra patebit, minimè pertrahit.
Primo igitur antiquorum auctoritates, præcipuè verò Ariſt. pro parte af­
firmatiua afferemus.
& verò indignum, atque ſuperuacaneum exiſtimo, cùm
eo, qui Ariſt. Analyticos poſteriores legerit, de ipſius ſententia diſputare,
eiusque; mentem, quaſi in fruſta locis aliquot citandis ſecare, cùm totis duo­
bus libris nihil aliud agere videatur, quàm perfectam Demonſtrationis idęam

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index