Casati, Paolo, De igne dissertationes physicae, 1686

List of thumbnails

< >
291
291 (279)
292
292 (280)
293
293 (281)
294
294 (282)
295
295 (283)
296
296 (284)
297
297 (285)
298
298 (286)
299
299 (287)
300
300 (288)
< >
page |< < (282) of 672 > >|
294282Diſſertatio Decima. lore coaleſceret in maſſulas lapideæ duritiei non abſimiles vitro; ſic
enim, vt aliàs narraſſe me memini, in diuturno ac lento foeni in-
cendio, non niſi poſt quatuordecim dies deficiente materiâ reſtin-
cto, inuentæ ſunt cineribus immiſtæ maſſulæ quaſi vitreæ, quibus
peritus aurifex mihi notus feliciter vſus eſt tanquam Encauſto.
Id
quod cineri contabeſcenti congruere videtur, quaſi colliquefa-
cto:
nam etiam Sal tabeſcere dicitur à Catone de re ruſticâ, cum in
humorem diffunditur.
Poſtrema autem caloris operatio cenſetur
Vitrificatio.
Maur. Sententiæ & opinionis tuæ particeps eſſe non renuo, ad-
mittens potuiſſe aliquatenus cineres illos in vitrum lapideſcere;
quamuis ægrè mihi perſuadeam cineres planè omnes aræ illius abijſ-
ſe in vitream naturam.
Verùm in focis noſtratibus inter prunas
non rarò obſeruamus maſſulas quaſdam, quæ præter immiſtos
igniculos mutuatâ ex proximis ignibus Luce nitentes accenſum
carbonem mentiuntur, ſeiunctæ verò, ſtatim euaneſcentibus lu-
cidis igniculis, pallentes exalbeſcunt, atque, friabiles cùm ſint,
deprehenduntur nil eſſe præter cineres humore aliquo ex lignis,
dum comburuntur, exſudante coagmentatos.
Fieri igitur potuit,
vt eiuſmodi lignorum genere ignis ille perpetuus aleretur, ex qui-
bus in ſubiectos cineres ſuccus quidam manaret, qui illos ſuâ te-
nuitate peruadens, ſecumque deferens ſulphureas aliquas parti-
culas, ita complecteretur, &
conglutinaret, vt, quemadmodum
in fornace lateres &
fictilia vaſa, excocti dureſcerent in lapideam
naturam.
Simile quid fortaſſe dici poſſet de cineribus, quos ven-
tus agitare nequeat:
Liuius ſiquidem Decad. 3. lib. 4. poſt princip.
de templo Iunonis Laciniæ loquens ait, *Fama est aram eſſe in*
*vestibulo templi, cuius cinerem nullus vnquam moueat ventus.
*
&
Plinius lib. 2. cap. 107. *In Laciniæ Iunonis arâ ſub dio ſitâ ci-*
*nerem immobilem eſse, perflantibus vndique procellis:
* id quod
inter Naturæ miracula recenſet Valer.
Max lib. 1. cap. 8. num. 18. in
externis, dicens, *Quapropter Crotonæ in templo Iunonis Laciniæ*
*aram, adomnes ventos immobili cinere, donauerit potiſſimùm.
*
Neque enim admodum incredibile videtur potuiſſe ex eo lapide
aram conſtrui, qui, vi caloris, tenuem vaporem exhalaret,
iſque bibulos cineres imbuens ita demum complecteretur, vt quaſi
moles vna conſiſteret;
quemadmodum farinæ contingeret,
quam in vaſe expoſitam nocturnus ros, aut humens

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index