Aristoteles, Physicorvm Aristotelis, sev, de natvrali auscultatione, libri octo

Table of Notes

< >
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
< >
page |< < (73) of 760 > >|
29573LIBER II. locus extremus natura competit, patet & terræ locum ali-
quem natura cõpetere neceſſarium eſſe.
Quòd ſi bic locus
natura terræ non cõpetit, ſed ob ſimilitudinis neceßitatem
in ipſo manet (ut ea ſentẽtia aſſerit quæ de capillo affertur,
cùm uebementer quidem, ſimiliter autẽ intenditur utraq;
ex
parte:
dicit enim, illum nõ ruptũ fore. Et itẽ ea quæ de ſitien
te uebemẽter eſurienteq́;
dicuntur, cũ æquè ab bis quæ edun
tur, atq;
bibuntur, distat: quieſcat enim, neceſſe eſt) quæren
dum eſt ipſis de ignis ultimis in locis quiete.
Mirabile autẽ
eſt, &
de quiete quidem ipſorum quærere, quam ob cauſam
alterũ ſurſum, alterũ deorſum ad ipſum mediũ (ſi nibil im-
pediat) fertur.
At uerò neq; uerũ eſt quod dicitur, per acci-
dens tamen boc uerũ eſt, neceſſarium eſſe id omne in medio
manere, cui non magis buc competit, quàm illuc moueri:
ſed
propter banc ſententiã non manebit, ſed mouebitur, non ta
men totũ, ſed diuulſum.
Eadem enim & ad ignem accõmo
dabitur ratio:
ſi enim poſitus in medio fuerit maneat perin-
de atq;
terra neceſſe eſt: ſimiliter enim ad extremũ quoduis
punctorum ſeſe babebit:
attamen à medio ipſo mouebitur
quemadmodũ &
ferri (niſi quippiã probibeat) ad extremũ
ipſum uidetur:
uerùm nõ totus ad unum punctũ feretur: boc
enim ſolùm ex ratione quæ de ſimilitudine fit, euenire ne-
ceſſe eſt:
ſed pars ad extremi partẽ, eiuſdẽ nimirũ rationis:
ueluti quarta pars ad quartam cõtinentis ipſius partẽ: nul-
lum enim corpus eſt punctum.
Vt autem ex magno minorẽ
in locum mutari poteſt, ſi cõdenſetur, ſic &
in magnum ex
minore, ſi rareſiat.
Quare & terra boc à medio mouere-
tur, modò, peripſius ſimilitudinis rationẽ, ſi non natura lo-
cus bic competeret terræ.
Qaæ igitur de figura, de loco, de
quiete, de motu ipſius existimantur, tot ferè eſſe uidentur.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index