Gassendi, Pierre, De proportione qua gravia decidentia accelerantur, 1646

Page concordance

< >
< >
page |< < of 360 > >|
1dicebam, nugas, vt quidpiam germanum, ac indu­
bium; at ſimpliciùs ago, quàm vt rideam; quippe me
potiùs miſeret natiuæ imbecillitatis, cùm nihil ha­
beam præclarius, quo meam, aut alterius ſciendi auidi­
tatem paſcam.
Obiicis, non eſſe, cur magnetieam ferri
vulgò dictam attractionem in exemplum adducam; quòd
Magnes, & ſerrum non ſictis illis meis hurpagonibus, aut
inuiſibilibus catenis, quaſi vi adducta; ſed vtrumque ſponte
naturæ incitata in mutuos amplexus accurrant.
Id verò
ſanè per-eleganter; ſed quid mihi facias, qui ſim ita
hebes, vt vim vocibus ſubiectam non capiam.
Dicis
vtrumque accurrere in mutuos amplexus: ſed hoc totum
effectus eſt, de cuius cauſſa ambigitur.
Cauſſam ergo
interiicis, quia ſponte naturæ incitantur. At cùm hæc vi­
deatur eſſe generalis, inartiſicialiſque Reſponſio, qua
ad omnia vtimur, quorum cauſſas ignoramus; non vi­
deo profectò, quò tu, Vir acutiſſimus, collincees.
Quippe
velle te dicere nihil aliud, quàm quod eſt vulgò in ore
omnium, quia talis est rei natura; quia id ſponte naturæ
fit; quia hoc natura ipſa ſcit, cæteraque huiuſmodi; mihi
in animum non induco.
Hæc certè eſt cauſſa, cur
dixerim antè valere iubendam omnem Philoſophiam,
ac omnem præſertim cauſſarum naturalium inueſtigan­
darum deponendam curam; ſi huiuſcemodi Reſponſio
videatur poſſe ſufficere.
Ac eſt quidem eò denique, vt
etiam dixi, perueniendum: ſed ſunt interim tamen va­
rij gradus cauſſarum inſtrum entariarum, de quibus
cùm dicere non liceat quemadmodum à natura, vt à
principi cauſſa vſurpentur; aut cur, quomodove ad­
natæ, addictæque ipſi naturæ; licet tamen requirere

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index