Cardano, Girolamo, De subtilitate, 1663

Page concordance

< >
< >
page |< < of 403 > >|
1fieri poteſt. Tranſeunt & herbarum fermè
genera ſingula in diuerſas vermium aut ſer­
pentum ſpecies, variis præditas tum pro­

priis formis atque virtutibus.
Et hanc ma­
gnam metamorphoſin vocamus.
Quum enim
vt ſuprà docuimus, in putrefactione ſepare­
tur pingue humidum à terreo, putreſcunt
autem quæcunque putreſcere poſſunt, vt
herbæ, plantarum folia, carnes, oua, lac, dum
in vitreo vaſe poſita, fimo equino fumante
ſepeliuntur: neceſſe eſt talia ſic ſepulta hu­
midum excernere pingue, quo ſeparato vi­
uens animal generatur.
Nec poteſt prohi­
beri generatio hæc, niſi ab excremento exu­
ſto, dum relinquitur miſtum humido pin­
gui.
Nam quædam putreſcere non viden­
tur, vt amara, & acria: non enim animal ge­
nerant.
Quoniam tam lentè id contingit, vt
prius exhalet, quod pinguis eſt humidi,
quàm ſeparetur.
Omnis enim generatio (vt
dictum eſſt ) in ſeparatione conſiſtit.
Quam­
obrem marceſcunt potiùs talia, atque tabeſ­
cunt, quam putreſcant.
Amara verò facilius
acribus putreſcunt: nam in abſinthio ſæpius
vermes inuenies, quàm allio, vel cæpis.
Non
enim quodcunque nobis amarum eſt, ama­
rum eſt animalibus.
Teſtis eſt Poëta, de ca­
pris dicens:
Et ſalices carpetis amaras.
E ſingulis
plantarum
generibus dum
in fimo equi­
no putreſ­
cunt, ver­
mium pro­
priæ, nonnun­
quam ſer­
pentum ſpe­
cies generan­
tur.
Et zinziber quum putreſcit præter id,
quod pingue eſt, eſt etiam minus acre.
Eo­
rum verò quæ putreſcunt, materiæ varietas
in cauſa eſt, vt formæ animalium diuerſæ
generentur.
Si igitur quæ forma differunt,
ſpecie differunt: quæ verò ſpecie, viribus ac
moribus, & quæ ex materiis diuerſis gene­
rantur, forma differunt: neceſſe eſt, quæ ge­
nita ſunt diuerſis ex materiis, vires habere
diuerſas, velut de veſpis, aſpibus, crabroni­
buſque ſuperius dictum eſt.
Aquæ guttæ
incorrupto
aëre vertun­
tur in rube­
tas.
Quandoque verò ex eadem materia, di­
uerſa tamen cauſa efficiente, varia fiunt ge­
nera animalium: velut aquæ guttæ in æſta­
te generant pulices apud nos: eædem in Da­
riene noui orbis prouincia, confeſtim ver­
tuntur in rubetas.
Vnde non mihi abſurdum
videtur, quendam vbi ſpuiſſet, intra dimidiæ
horæ ſpacium ranas pro ſputo exiguas oſten­
diſſe.
Quicquid enim aëris natura poteſt, hu­
manam naturam æmulari docuimus.
Et
commanducatis aliquibus forſan iuuabatur,
vtpote ranarum cinere, aut parte aliqua.
Nam in his animalibus, quæ illuuie gene­
rantur, facilem illorum generationem eſſe
oſtendimus.
Et quòd ex propriis ſordibus ge­
nerantur.
Breuem autem, & velocem illarum plu­
uia declarat ſunt enim ex humida ſubſtantia.
Quamobrem & tabefactis conueniunt. Sic igi­
tur minore, ne dicam fine miraculo credi po­
teſt, magos coram Pharaone virgas vertiſſe
in colubres.
Ergo miris res proprietatibus
præditæ ſunt, tum regiones.
Creta non alit
venenatum animal, & tamen tepet.
Cauſa
igitur eſt, quia vel alimentum deeſt, vel aër
ipſe ob mutationes impedit: odores enim
boni prohibent illa, & exitio eis ſunt.
Ruta
cùm multa magis aſtringant, & calefaciant,
confirmat ſingulari præſtantia ventriculum,
inteſtináque omnia.
Fabæ corrumpunt vi­
cinum aërem, cùm tamen innoxiæ ſint ſi
edantur, imò proprietate quadam ſiſtunt à
capite fluxiones.
Et quanquam alia ſit ratio
fructus, alia plantæ, & rurſus virentis fru­
ctus atque ſicci, non tamen adeò humida eſt
hæc planta, vt aërem afficere poſſit.
In no­
ſtris regionibus compertum eſt, bombyces
plus fabis aërem corrumpere.
Corrumpunt
hæc animalia, & vermium genera omnia,
& locuſtæ, ob excrementa, & odorem pin­
guis humidi: illo enim abundare ea, ſuperius
declaratum eſt.
At fabæ & ipſæ eo abundant
inter legumina: indicio eſt generatio ani­
malium in illis frequens.
Ob id & piſa talia
erunt.
Pleraque igitur, quod ſæpè dictum

eſt incerta his, illis cognita cauſa fiunt.
Ci­
trea ſeu medica mala calore panis putreſ­
cunt celerrimè, cum à multis longè calidio­
ribus minùs lædantur.
Calidum enim illud
cum humidum ſit, ſiccare nequit, & ob id
putrefacit.
Ob id par eſt panis calorem om­
nia ad putredinem iuuare: ſed ad hæc magis,
alia minus.
Simili ratione quibuſdam admi­
ratione dignum videtur, quòd rubea tincto­
rum, ſeu Erythrodanum in manu detentum
vrinam tingat: neſcientibus, quòd canthari­
des ſanguineam prouocant vrinam, & ardo­
rem illius excitant, communi ſcilicet ratio­
ne: quia à calore manus ad actum talia per­
ducuntur: & vbi deducta fuerint, ab arteria­
rum oſculis ad veſicam deducuntur.
Præſta­
bat igitur potius, quæ ex his ſequuntur in­
quirere.
Primum, quod cum tam faciliter
penetret medicamentum hoc partes tenuiſ­
ſimas, illud habere neceſſarium eſt.
Deinde,
cum veſicam petat, aliquid cum illius natu­
ra habere commune.
Quodque ſolùm ad il­
lam permeet: ſi alij iungatur, facillimè vim
illorum ad veſicam, & intrò per vniuerſum
corpus deducere potuit.
Talis perſcrutatio
præterquam quòd pulchra eſt, vtilis etiam
in multis erit
Creta non
alit animal
venenatum.
Ventriculo,
& inteſtinis
firmandis.
Fabæ aërem
vitiant.
Citrea pu­
treſcunt pa­
ne calido
ſuperimpoſi­
to.
Rubea tin­
ctorum in
manibus con­
tenta
cur
vrinam tin­
gat.
Quorundam verò ſenſim vt procedam,

ratio obſcurior eſt: velut quòd animalia no­
xia oleribus, arcentur aqua inſolationis
dierum decem cancrorum aut pagurorum.
Gallorum regis frater natu minor laborabat
vlcere peſſimo, prodigioſæque turpitudinis:
curatus eſt afflatu perpetuò pueri annum

agentis duodecimum.
Nec abſque ratione:
ſpiritus enim à corde impubis, ætate firma
tamen ſyncerus eſt, ac corruptos humores
emendare poteſt.
Si cum lacertæ ſepo, ha­
linitro, cyminoque farinam tritici miſcue­
ris, gallinæ hoc cibo ſaginatæ, adeò pin­
guefaciunt homines, qui eas ederint, vt diſ­
rumpantur.
Atque hæc quidem ſecundùm
naturam, ideóque frequentius vera.
Aliud
autem eſt, frequentius vera eſſe, aliud ma­
gis.
Semper enim, quæ ſecundum naturam
ſunt, frequentius vera conſpiciuntur, at
non ſemper magis, vt de Herculeo lapide.
A natura enim remotum dicitur, quod om­

ninò cauſas habet obſcuras: velut quòd ex
parte imminentis venti, cornu ac ſtercus bu­
bali crematim tuetur ( vt dicunt ) plantas ac
ſata à rubigine.
Verius illud noſtrum inuen­

tum: ozymi ſuccum ex ſemuncia epotum
cum medio croci ſcrupulo, mirum in mo-

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index