Bošković, Ruđer Josip, Theoria philosophiae naturalis redacta ad unicam legem virium in natura existentium

Page concordance

< >
Scan Original
291 239
292 240
293 241
294 242
295 243
296 244
297 245
298 246
299 247
300 248
301 249
302 250
303 251
304 252
305 253
306 254
307 255
308 256
309 257
310 258
311 259
312 260
313 261
314 262
315 263
316 264
317 265
318 266
319 267
320 268
< >
page |< < (243) of 389 > >|
295243PARS TERTIA. tate ſua effugerit huc uſque obſervantium oculos, & quod per
intermedias vires ſuas connectat etiam maſſas remotas, ſi for-
te ex ſola diverſa combinatione punctorum habentium vires ab
eadem illa mea curva expreſſas id etiam phænomenon prove-
nire non poſſit.
Sed ad hæc omnia rite evolenda, & illuſtran-
da ſingulares tractatus, &
longæ perquiſitiones requirerentur;
hic mihi ſatis eſt indicaſſe ingentem Theoriæ meæ foecundi-
tatem, &
uſum in difficillimis quibuſcunque Phyſicæ etiam
particularis partibus pertractandis.
516. Supereſt, ut poſtremo loco dicamus hic aliquid de al-
11Quid materia,
& unde ejus vi-
res: tria diver-
ſa principia, a
quibus proveni-
re poſſunt.
terationibus, &
transformationibus corporum. Pro materia
mihi ſunt puncta indiviſibilia, inextenſa, prædita vi inertiæ,
&
viribus mutuis expreſſis per ſimplicem continuam curvam
habentem determinatas illas proprietates, quas expreſſi a num.
117, & quæ per æquationem quoque algebraicam definiri po-
teſt.
An hæc virium lex ſit intrinſeca, & eſſentialis ipſis in-
diviſibilibus punctis;
an ſit quiddam ſubſtantiale, vel acci-
dentale ipſis ſuperadditum, quemadmodum ſunt Peripatetico-
rum formæ ſubſtantiales, vel accidentales;
an ſit libera lex
Auctoris Naturæ, qui motus ipſos ſecundum legem a ſe pro
arbitrio conſtitutam dirigat:
illud non quæro, nec vero inve-
niri poteſt per phænomena, quæ eadem ſunt in omnibus iis
ſententiis.
Tertia eſt cauſarum occaſionalium ad guſtum Car-
teſianorum, ſecunda Peripateticis inſervire poteſt, qui in quo-
vis puncto poffunt agnoſcere materiam, tum formam ſubſtan-
tialem exigentem accidens, quod ſit formalis lex virium, ut
etiam, ſi velint, deſtructa ſubſtantia, remanere eadem acciden-
tia in individuo, poſſint conſervare individuum iſtud accidens,
unde ſenſibilitas remanebit prorſus eadem, &
quæ pro di-
verſa combinatione ejuſmodi accidentium pertinentium ad di-
verſa puncta, erit diverſa.
Prima ſententia videtur eſſe pluri-
morum e Recentioribus, qui impenetrabilitatem, &
activas
vires, quas admittunt Leibnitiani, &
Newtoniani paſſim, vi-
dentur agnoſcere pro primariis materiæ proprietatibus in ipſa
ejus eſſentia ſitis.
Poteſt utique hæc mea Theoria adhiberi in
omnibus hiſce philoſophandi generibus, &
ſuo cujuſque pecu-
liari cogitandi modo aptari poteſt.
517. Hæc materia mihi eſt prorſus homogenea, quod perti-
22Homogeneitas
elementorum.
Si ea non ad-
mittatur, quan-
to plures com-
binationes per
diverſas leges
virium: for
mam ſubſtan-
tialem, & ac.
cidentia poſſe
Peripateticos, ſi
velint, agnoſce-
re in ipſis pun-
ctis.
net ad legem virium, &
argumenta, quæ hobeo pro homoge-
neitate, expoſui num.
92. Siqua occurrent Naturæ phæno-
mena, quæ per unicum materiæ genus explicari non poſſint;
poterunt adhiberi plura genera punctorum cum pluribus legibus
inter ſe diverſis, atque id ita, ut tot leges ſint, quot ſunt bi-
naria generum, &
præterea, quot ſunt ipſa genera, ut illa-
rum ſingulæ exprimant vires mutuas inter puncta pertinentia
ad bina ſingulorum binariorum genera, &
harum ſingulæ vires
mutuas inter puncta pertinentia ad idem genus, ſingulæ pro
generibus ſingulis.
Porro inde mirum ſane, quanto

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index