Gassendi, Pierre, De proportione qua gravia decidentia accelerantur, 1646
page |< < of 360 > >|
1quænam illæ ſint: ac vel Phyſica vniuerſa inutilis eſt,
vel in ipſis explorandis, ſicubi fortè ſecundum gradus
aliquos occurrant, incumbere debet.
Et cùm videa­
mus ſanè alios eſſe alijs ſagaciores, ipſaque naturæ ar­
cana (arcana profecto) ſtudioſiùs rimanteis; tametſi
detur nemini penetrare in adyta; fatendum eſt tamen,
cùm omnes in veſtibulo hæſerint, fieri in ipſo veſtibu­
lo alios aliis promotiores.
XVI. Iam, cùm dicis vtrumque sponte naturæ inci­
tari: quánam ratione concipis fieri huiuſmodi incita­
tionem?
An non, vt fiat incitatio, eſſe alia pars inci­
tans, & alia incitata debet?
Idem certè mouere ſeipſum,
niſi parteis habeat mouentem, & motam, cùm iis, quos
tu vocas Eruditos, aduerſatur; tum communi etiam no­
tioni repugnat, cui Ariſtoteles inhærens, impoſſibilo
eſſe cenſet, vt id ſeipſum moueat, quod eſt σεχὲ,
continuum ſu vniuſmodi, rigidum, inarticulatum. Non­
ne verò ſunt huius generis tam Magnes, quàm Ferrum?
De altero ergo vt ſolùm loquamur, quænam in Ferro
parsincitans?
Et quid illam mouet vt incitet aliam?
Et, quonam motus genere illam in citat? Pulſu-ne, an
tractu, an alio?
Ac ſi poneres quidem ſpeciem animæ:
poſſet illa fortaſſis vti interno quodam ſpiritu ad cien­
dum reliquam maſſam: ſed tu animam nempe impro­
bas.
Quónam ergo modo poteſt concipi incitare ſe­
ipſum Ferrum, vt accurrat, aſcendat, deſcendat, viam
flectat, prout illi magnes appoſitus fuerit?
Facit ſponte,
inquis: ego de voce ne conteſtor; ſed ea ſaltem maius,
ampliuſque aliquid deſignat, quàm non repugnantiam;
& cùm excludat principium extrinſecum, intrinſecum

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index