Fabri, Honoré, Tractatus physicus de motu locali, 1646

List of thumbnails

< >
281
281
282
282
283
283
284
284
285
285
286
286
287
287
288
288
289
289
290
290
< >
page |< < of 491 > >|
1Secundus primus motus orbis, quo ſcilicet primum in parietem illiſa eſt,
Tertius motus orbus mixtus, quo ex pariete reſiſtit;
Quartus denique
motus orbis, quo mouetur poſt quàm à pauimento repercuſſa eſt, exem­
plum habes in pila rotata per planum horizontale, quæ obliquè in aduer­
ſum planum impingitur;
ſtatim enim obſeruas nouum motum orbis mix­
tum ex priori & nouo, in quo eſt quidem maxima difficultas; ſed de his
motibus mixtis agemus infrà lib. 9.
Theorema 76.
Cum pila emittitur rotato ſurſum pilari reticulo ſaltus vt plurimùm fallit,
ſecus verò ſi emittatur reticulo deorſum acto;
ratio eſt, quia in primo caſu
motus orbis pilæ eſt contrarius motui centri, vt patet; inde fraus ſaltus,
ſecus verò in ſecundo caſu.
Theorema 77.
Cum pila velociſſimè ita emittitur, vt linea incidentiæ faciat angulum acu­
tiſſimum cum pauimento, nullus ferè eſt ſaltus;
quia cum parùm valeat vis
reflexiua ad angulum acutiſſimum;
quia prior determinatio ferè præua­
let, & remanet tota, non quidem intacta, ſed vix ſaucia;
determinatio
motus orbis, qui promouet motum centri, iuuat priorem determina­
tionem motus centri; igitur vel nullus, vel modicus, iſque celerrimus
fit ſaltus.
Theorema 78.
Cum pila cadit obliqua linea in pauimentum non longo à pariete interuallo,
in quem linea ſurſum inclinata poſt ſaltum ſtatim impingitur longè altiùs
aſcendit pilæ ſaltus, ratio petitur à noua reflexione, quod facilè eſt.
Theorema 79.
Cum pila obliquè cadit in iuncturam parietis & pauimenti, non reflectitur,
& tunc maximè fallit ſaltus;
ratio eſt, quia eſt duplex punctum conta­
ctus;
igitur determinationum nouarum conflictus; quippè paries verſus
pauimentum;
hoc verò verſus parietem repellit; igitur tantùm ſupereſt,
vt in pauimento rotetur ſine ſaltu, quod accidit ad omnem angulum in­
cidentiæ obliquum, vt patet experientiâ, cuius ratio communis eſt.
Theorema 80.
Cum leniore affrictu pilæ funis perstringitur vel, vt aiunt, crispatur, ſaltus
etiam ludentis manum frustratur; quia motus orbis mutatur in illo funis
incuſſu, vt patet.
Theorema 81.
Denique, cum reticulo motus orbis is a intorquetur, vt vel circulo horizon­
tali, vel alteri inclinato ſit parallelus, ſaltus pilæ fallaciæ ſubeſt;
quippe à
priori determinatione motus orbis tuebatur;
omitto inæqualitatem pa­
uimenti, quæ ſaltum pilæ ſæpiſſimè à ſua linea detorquet; ſed fortè ſatis
luſum eſt.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index