Casati, Paolo, De igne dissertationes physicae, 1686

Page concordance

< >
Scan Original
291 279
292 280
293 281
294 282
295 283
296 284
297 285
298 286
299 287
300 288
301 289
302 290
303 291
304 292
305 293
306 294
307 295
308 296
309 297
310 298
311 299
312 300
313 301
314 302
315 303
316 304
317 305
318 306
319 307
320 308
< >
page |< < (284) of 672 > >|
296284Diſſertatio Decima cum priùs non eſſent admodum vtiles. An verò quodcunque are-
næ genus aptum ſit, vt vi caloris demum fluat in vitrum additis
ſalibus, non eſt nobis diſputandum:
certè non omne ſaxorum ge-
nus contunditur ab artificibus, &
in minutum ſabulum conteri-
tur, vt addito nitro, aut ſale foſſili, aut marino, aut cineribus
herbæ Anthyllidis combuſtæ, alteriuſue herbæ ſalſæ, aut alio
etiam cinere ex combuſtis arboribus, confletur vitrum;
neque enim
lapides omnes æquè apti ſunt, vt liqueſcant, atque in minimas par-
ticulas diſſoluantur.
Grad. Audiui dubitantes, vtrùm dicendum ſit tam ſales, quàm
arenam liqueſcere, an verò ſolas arenas, quarum ſolutionem iu-
uent admiſti ſales, an demum tantummodo ſales ipſi liquefiant,
ijſque per minima commiſceantur particulæ ſaxorum comminu-
torum, quæ ſi candida fuerint, atque ad perſpicuitatem
accedant (vt microſcopio deprehenduntur) vitrum reddant
elegantius, vbi refrixerint ſales, &
coaleſcentes obdurue-
rint.
Maur. Lapides, atque ſaxa, an ex terrâ potiſſimum & ſale
conſtent, non videtur poſſe in dubium reuocari;
terrâ enim abun-
dare ita manifeſtum eſt, vt ſi quis terram ſaxis inficietur, terram
ab omni corpore mixto releget, neceſſe ſit:
Salem autem in ſaxis
ineſſe, ſatis indicat Calx, in quam excoquuntur.
Porrò arenæ,
quæ ad conflandum vitrum adhibentur, non ſunt particulæ limi,
ſed prorſus ſaxeam habent naturam, commiſtum cum terrâ ſalem
continentes:
propterea, eſto, terram præcisè ſi ſpectes, ſaxa li-
queſieri nequeant, &
ſluere, ratione tamen admiſti ſalis illa li-
queſcere poſſent, niſi ſalis copiam terra ſuperaret;
ideò aut ni-
trum, aut aliud ſalis genus additur, vt multo ſale vi ignis maxi-
mè agitato attenuentur terreæ particulæ minutiſſimæ, atque cum
ſale ipſo commiſceantur, ac demum frigeſcente materia ſales con-
creti terreas particulas nexu non ampliùs diſſolubili commiſtas
contineant.
Tribuendam verò ipſis Salibus facultatem concreſcen-
di, manifeſtum facit apud Chymiſtas Chryſtalliſatio.
Quapro-
pter &
arenæ, & Sales ſoluuntur, atque confluunt in vitrum. At
fictilia vaſa &
lateres in fornace obdureſcunt, non idcirco tan-
tum, quia vi caloris ſuperuacuus humor abit in fumum, ſed quia
tam ſales cretæ ingeniti, autſaltem arenis, quæ cum argillâ per-
miſcentur, quàm qui ex ligno combuſto erumpunt, ita

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index