Alberti, Leone Battista, De re aedificatoria, 1485
page |< < of 406 > >|
1num conſcendat: in minoribus uero extolletur pedes nihil mi
nus ſeptem.
Gradus iſti conſtituentur alti pedem unum et ſemis: lati
quoque et ſemis et pedes binos.
Sed gradibus teſtudinabuntur
itiones compares et commoderatæ directæ partim in aream media
nam: partim ut inde ſupremas gradationes conſcendas / eruntque
numero ex laxitate quoad eaſ theatri amplitudo poſtularit.
Sed ex his ſeptem erunt itiones primariæ in centrum directæ atque
omnino
expeditæ: et diſtabunt earum ingreſſus inter ſe paribus in
teruallis
: earumque itionum una erit cæteris aptior in medio emi
cicli ambitu conſtituta.
Quam ego apertionem regiam nuncupo
quod per eam regia perducatur uia.
Vnaque item itio ad caput dia
metri dextrum: altera ad ſiniſtrum.
Binæ aut ſubinde hinc: et
contra binæ alteræ hinc per emiciclum intermediæ itiones con
ſtituetur.
Inter haſce quidem etiam alii meatus habebuntur qua
les et quammultos theatri ambitos patietur.
Totas gradationes ſub
ſelliorum ueteres in maximis theatris diuidebant in partes tris:
circumducebantque ſingulis diuiſionibus gradum illic duplo cæ
teris latiorem: qui quidem ſuperiores gradus ab inferioribus qua
ſi interiecta circuitionis areola diſſeparet.
In haſce igitur / ut
ſic eas appelleant / perſectiones conſcenſus per ſubreſtudinata gra
dationum
confluebant.
Aduerti aliquibus in theatris præclaros
architectos et bene conſultos artifices prouidiſſe: ut ad ſingu
las primarias itiones adiunctæ eſſent hinc atque hinc ſcalæ in
teſtinæ: quarum altera cupidiores et agiliores hirto et feſtino
aſcenſu continuatis gradibus in altum conuolarent.
Aliæ uero
ſcalæ caſtigatiores paterent / haberentque areas interiectas et re
fractiones quibus matronæ et grandæui ſeſe lento ferrent gradu:
atque inter conſcendendum interquieſcerent.
Hæc de gradationi
bus.
Cæterum pro faucibus theatri coaptabantur exaggerata ſpa
tia: quo loci uerſarentur perſonati: qui fabulam agerent: et quibus
erat in locis conſuetudo: ut patres et magiſtratus certo et di
gniſſimo loco ſegregati a plebe conſiderent / puta ipſa in area
mediana ſubſelliis poſitis ornatu eleganti.
Fiebat tum quidem
pulpitus tam amplus: ut in eo ludiones et muſici et qui choros

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index