Clavius, Christoph, In Sphaeram Ioannis de Sacro Bosco commentarius

Table of figures

< >
< >
page |< < (260) of 525 > >|
297260Comment. in II. Cap. Sphæræ
COMMENTARIVS.
Diximvs ſupra duos eſſe Coluros, alterum ſolſtitio rum, æquinoctio-
rum alterum, quod &
auctor inſinuauit, dum dixit officium horum circulorũ
eſſe, diſtinguere ſolſtitia, &
æquinoctia: Ideo utrum que iam ſeorſum explicat,
incipiens à Coluro ſolſtitiorum.
Ait igitur, eum Colurũ diſtinguere ſolſtitia,
hoc eſt, appellari Colurum ſolſtitiorum, qui &
per polos mundi, & per polos
Zodiaci, nec non per maximas Solis declinationes deſcribitur.
Vbi declarat,
11Punctũ ſol-
ſtitiũ æſtiui
& hyemalis
quod.
principia ♋, &
♑, eſſe puncta ſolſtitialia, illud quidem, punctum ſolſtitij æſti-
ui, hoc uero ſolſtitij hyberni:
quoniam Sol exiſtens in primo puncto ♋, facit
ſolſtitium æftiuum, &
non poteſt magis ad Zenith, hoc eſt, ad punctum cœli ca
piti noſtro ſuprapoſitum, accedere;
Exiſtens autem in principio ♑, efficit ſol-
ſtitium hyemale, &
non poteſt magis à nobis recedere. Item duos arcus Colu-
ri ſolſtitiorum, qui inter dicta puncta ſolſtitialia, &
Aequatorem interijciun-
tur, appellari maximas Solis declinationes, quæ æquales ſunt inter ſe, ut infe-
rius demonſtrabimus.
Verum de hac maxima Solis declinatione, & ſolſtitio
plura dicemus in officijs horum circulorum.
ALTER quidem Colurus tranſit per polos mundi, & per prima
22Colurns æ-
quinoctio-
rum,
puncta Arietis, &
Libræ, ubi ſunt duo Aequinoctia; Vnde appellatur Co-
lurus diſtinguens Aequinoctia.
Iſti autem duo Coluri interſecant ſeſe ſu-
per polos mundi ad angulos rectos ſphærales.
Signa quidem Solſtitiorum,
&
Aequinoctiorum patent his uerſibus.
Hæc duo ſolſtitiorum faciunt Cancer, Capricornus;
Sed noctes æquant Aries, & Libra diebus.
COMMENTARIVS.
Docet alterum Colurum, qui per polos mundi, & per initia ♈, &
♎, tranſit, vocari Colurum æquinoctiorum, ſeu diſtinguentem æquinoctia;
quia Solin dictis punctis exiſtens, efficit diem æqualem nocti. Atque hi duo
Coluri, inquit, ſe mutuo interſecant in polis mundi ad angulos rectos ſphæ-
rales.
Eſt autem angulus ſphæralis ille, qui efficitur in ſuperficie conuexa ſphę
ræ ex ſectione circunferẽtiarum duorum circulorum maximorum:
Vnde ſi cir-
33Angnlus
ſphæralis
q@id.
culus circulum ita ſecet, ut efficiantur utrobique duo anguli æquales, appel-
labitur uter que angulus rectus ſphæralis;
Si uero efficiuntur anguli inæqua-
les, maior dicetur obtuſus ſphæralis, minor autem acutus.
Quod autem Co-
luri ſeſe mutuo in polis ad angulos rectos interſecent, perſpicuum eſt ex pro-
poſ.
15. lib. 1. Theod. & ex proprietate 5. circulorum ſphæræ ſupra allata; cum
vterque per polos alterius tranſeat.
Sunt enim principia ♈, & ♎, in quibus
nimirum Colurus æquinoctiorum, &
æquator ſecant ſe mutuo, poli Colur@
ſolſtitiorum;
Puncta uero, in quibus Colurus ſolſtitiorum, & Aequator ſe m@
tuo ſecant, poli Coluri æquinoctiorum, ut conſtat ex definitione poli.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index