Cardano, Girolamo, De subtilitate, 1663

Page concordance

< >
< >
page |< < of 403 > >|
1primantur, propter illarum nitorem ac perſ­
picuitatem
.
Certum eſt enim, quòd quibus talia
eueniunt, his eft anima valde ſolers atque ſa­
gax, vt de illis mulieribus dictum eſt.
Nam den­
tium
maculæ plus pollicetur, quo ad naturam,
quia ad Solem referuntur, ſicut vnguium ad
fortunam, quia ad Lunam.
Hoc mihi obſeruan­
ti
verius viſum eſt, quàm aliud augurij ge­

nus, ac non parùm profuit.
Diuinatio enim
tantùm prodeſſe videtur, quantum per fa­
tum licet.
Fiunt & technæ non leues in hoc
genere: velut qui ouo inſcribunt, quæcun­
que velint intus, quòd cortex ſi peruius, &
admittat colores.
Gallas cum alumine tritas
aceto ſubige: inde inſcribe hoc liquore quod
velis cortici, & ſiccatum impone muriæ:
vel cera obline ouum, & inſcriptis literis
ſtylo vt cera dehiſcat, maneantque lituræ,
in quibus humor imponatur: ſiccum ouum

coquito, donec dureſcat, inde acri aceto
infunde, ſic enim literæ fiunt penetrabiles,
quas cortice detracto videbis in ouo.
Ace­
tum enim mollit oui corticem, vt in angu­
ſtum vrceum immitti poſſit, aqua verò du­
reſcit.
Horum duorum noſtrorum experi­
mentorum ſi rationem ſubiecero, rem pri­
mò tractatione ipſa dignam fecero, viam­
que ad alia experimenta huius generis inue­
nienda patefactam.
Quòd enim cortex ace­
ti vi molleſcat, id contingit, quia poros, vt
Græci dicunt, habet: ſudat enim, igitur
combibit illud.
Acetum autem tenuis eſt
ſubſtantiæ, igitur penetrat in illius ſubſtan­
tiam.
Cùm verò oui cortex à frigido ſit con­
cretus, & teneræ ſubſtantiæ, ab humido
diſſoluetur.
At aqua ob immodicam frigidi­
tatem exprimit, quod tenue eſt humidum
in ſubſtantia contentum, reliquum conge­
lat: igitur cortex oui, qui aceto mollis eua­
ſerat, in aqua dureſcit.
Cùm igitur gallas
& alumen aceto ſubegeris, acetum vim
vtriuſque recipit, quamobrem ſcriptis li­
teris acetum per meatus corticis penetrat
intus.
In albo autem oui galla colorem ſub­
croceum relinquit Sed alumen prohibet, ne
ab igne patiatur: color igitur adhærebit
vehementiùs vel ſi in muria ſiccetur: con­
ſtans enim literarum forma fiet.
Inde in
acri aceto infunditur, vel vt quòd muria
conditum eſt, transferat è cortice magis ad
oui candidum: vel ſi decoctum fuit in igne
reliquias in cortice manentes intus trahat:
ſiquidem aceti prima vi fit, vt in corticem
figura penetret, non vt omninò maior pars
vſque ad oui candidum, propter aceti pau­
citatem.
Secundò autem transfertur figura
ad albi oui ſuperficiem: omne enim quod
actus eſt particeps, imaginem recipit eius
quod actu eſt: & eam transfert, ſi non cor­
rumpat.
Figuræ actu ſunt iam per ignem
in cortice, & acetum actu eſt acre: diſſol­
uit enim, vt demonſtratum eſt, oui corticem
abſque calore: defert igitur acetum litera­
rum imaginem, & eas, quæ in cortice ſunt,
obliterat, vt non videantur.
Vbi igitur cor­
ticem detraxeris, vel denuò imprudenter

alius ouum coxerit, propter vim aluminis
retentis imaginibus, literæ detracto cortice
conſpicuæ apparebunt.
Exempla va
ticiniorum
ex extis
egregia.
Vnguium
veſtigia
quid ſigni­
ficent.
Vngues, &
dentes in
quanto tem­
pore muten­
tur.
Modus in­
ſcribendi,
quæ velis in
ouo interiùs.
Oua molleſ­
cunt aceto
ſic, vt vrceis
includantur.
Autor ad­
monitus per
ſomnum, vt
libros con­
ſcriberet.
Verùm his relictis ad veras viſiones re­
deundum.
Trium hæc ſunt generum, quæ­
dam per ſomnum, quædam in ectaſi, quæ­
dam in pura vigilia videntur Horum ſubii­
ciam exempla.
Per ſomnum non ſemel
admonitus ſum, vt hunc librum conſcri­
berem, diuiſum quidem, vt mihi videba­
tur in 21. partes: tractationes erant variæ,
& circa medium paucula geometrica.
Inde
per totum variæ ac nouæ diſputationes ad­
modum elegantes, & rebus veris: cando­
re linguæ haud mediocri, cum quadam
grata obſcuritate: tum verò ob ſtyli conti­
nuitatem, rationumque ſubtilitatem, res
mihi penè diuina videbatur, adeò vt per
ſomnum tanta perfunderer voluptate, vt pa­
rem illi nunquam ſenſerim.
Extra ſenſum
rapi videbar, & poſt ſomnum etiam memo­
ria illius iucunditatis mirum in modum me
delectabat.
Agnoui materiam, quæ de om­
nibus tractaret, nomenque libri, notam te­
nuem ac pulchram.
Procul impreſſus liber
videbatur, paucaque in vrbe exemplaria.
Tria non conueniunt, nam alterius videba­
tur ille liber, non meus: magnitudo quo­
que longè maior, & ſtylus noſtro elegan­
tior.
Forſan hæc aliquando in melius muta­

buntur, aut velut in ſpeculis contingit ea­
dem videri, ſed diuerſa tamen ratione, ma­
iora, pulchriora, ac mutata ſerie: vel quòd
ſomnium quædam augeat, alia minuat: do­
lorum etenim, qui nondum inceperunt ſpe­
ciem auget, morborum verò, qui nos iam
opprimunt minuit.
Igitur cum ſæpè hoc
mihi contigiſſet, libellum quatuor primum
chartis incœpi: pòſt ad ſeptem vſque ſuper­
auxi, inde vſque ad 35. nunquam interim
ceſſantibus imaginibus iiſdem, & iucundi­
tate illa, quam legendo percipiebam in
ſomno: ſed eò rarius in ſomnium reuerte­
batur, quò liber magis creſcebat.
Auctus eſt
poſtmodum ad 57. chartas, demum ad 76.
tuncque primum adiecta tabula editus eſt.
Cùm tamen dimidio minor videretur, quàm
is, qui mihi per ſomnum oſtenſus fuit, exi­
ſtimaui aliàs ab aliquo alio abſoluendum.
Nam iam ter idem excuſſus erat, Norim­
bergæ primum, inde Lugduni, demum Lu­

tetiæ Pariſiorum.
Cùm verò in Galeni di­
ctum incidiſſem forte fortuna, quo libro­
rum abſoluendorum methodus traditur, aſ­
ſumpto iterum argumento tanquam de no­
uo conficerem, illum ad methodi normam
aucto fermè tantundem quantus fuerat in
prima editione, perfeci, his propemodum
auxiliis adiutus, quæ in præcedenti libro
demum adieci.
Conſtat enim auctio tota
chartis quinquaginta ſex, totus verò liber
132. Inde tabulis additis parùm, vt exiſti­
mo, ab eo, quem per quietem vidi, omninò
differt.
Sed neque augere illum poſſum
etiam ſi velim, primum quòd abſolutus ſit
ordo, deinde quod oporteret totum ipſum
ab initio reuoluere: quod mihi nunc pror­
ſus non ſolum incommodum foret, ſed im­
poſſibile.
Si tamen illi ſubiungantur tres
libri de Rerum varietate, qui eiuſdem ſunt
argumenti, tunc omninò, & character,
& magnitudo, & locus figurarum mathe-

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index