Gassendi, Pierre, De proportione qua gravia decidentia accelerantur, 1646

Page concordance

< >
< >
page |< < of 360 > >|
1connotat, quod agat, quod premat, quod inſtet,
quod pellat, & aliud vtique, quàm ſeipſum: niſi fortè
ex accidenti.
Id ergo quæritur, quod-nam ſit: &, cùm
ſit quid à maſſa tota indiſcinctum, neque vt in mem­
bris animalium fit, commiſſurâ vllâ dearticulatum,
quomodo moueri ipſummet occipiat (quippe nihil; ſi
ſit immotum, mouere poteſt Phyſice) quomodo mo­
ueat aliud?
quomodo totam incitet maſſam? Dices
quidem fortè, illud eſſe formam, quæ vt ſeipsâ vnitur
materiæ, ita ſeipsâ, abſque vllo intercedente organo
mouere poſſit materiam; vnde & totius maſſæ, ſeu Fer­
ri conſequatur motus: verùm vtcumque heinc explice­
tur motus Ferri, quà graue eſt, & deorſum tendit; illi
tamen motus, flexuſque in quamcumque partem fuerit
Magnes appoſitus, non videntur poſſe intelligi ex ſola
applicatione formæ ad materiam, niſi & illa anima ſit,
& tum vireis, tum articulos flexanimcis habeat, vt quæ­
dam variorum motuum organa; quæ nulla tamen de­
prehenduntur.
Sed hæc vt præteream; cùm videamus
Ferrum non ex quacumque diſtantia in amplexum
Magnetis accurrere, ſed accurrere ſolum, v. c. ab vno
palmo; quo modo vis intelligamus incitari ferrum
ſponte naturæ in diſtantia palmi, non in diſtantia cubi­
ti?
An in diſtantia cubiti ſuæ ſpontis non eſt? An na­
tura caret?
An luſcioſum eſt, neque poteſt Magnetem
agnoſcere, niſi intra diſtantiam palmi?
Rides vncinos,
harpagones, chelas, ſimiliave organula, quæ ego opi­
nor ex magnete emitti, quibuſque in palmi diſtantia
confertioribus, atque adeò validioribus, quàm ad di­
ſtantiam cubiti exiſtimo illeinc, non heine pertrahi ad

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index