Fabri, Honoré, Tractatus physicus de motu locali, 1646

List of thumbnails

< >
291
291
292
292
293
293
294
294
295
295
296
296
297
297
298
298
299
299
300
300
< >
page |< < of 491 > >|
1
Theorema 82.
Cum planus lapis per lineam incidentiæ valdè obliquam in ſuperficiem
aquæ proijcitur, quaſi repit lapis in ipſa ſuperficie ſeu plurimo ſaltu diſcurrit;

quia ſcilicet modica reſiſtentia ſufficit ad reflexionem, cum angulus in­
cidentiæ eſt obliquior, vt conſtat ex dictis;
vt tamen longiorem tractum
percurrat lapis, ita proiiciendus eſt, vt eius horizonti planior ſuperficies
ſit parallela;
immò tantillùm portio anthica attollatur: cur autem, &
quomodo reſiſtat ſuperficies aquæ, dicemus ſuo loco.
Theorema 83.
Immò ſæpiùs accidit maiorum tormentorum pilas ab aqua reflecti aliquo­
ties, vt multis experimentis comprobatum eſt;
nec enim ab interiore maris
fundo reflecti poſſunt, ſed lineam incidentiæ valdè obliquam eſſe neceſ­
ſe eſt; habes egregium experimentum apud Mercennum in phœn.

Balliſt propoſitione 25. ab illuſtri viro petro Petito obſeruatum, quo
duntaxat aſſerit pilam è tormento ferreo 10 pedes longo, & horizontali
parallelo emiſſam, quinquies à ſuperficie Oceani reflexam fuiſſe; ſed de
hoc paulò pòſt.
Theorema 84.
Addo vnum, quod ſæpiùs obſeruatum eſt in illo iactu planorum lapidum,
quòd ſcilicet ſub finem iactus quaſi in orbem dextrorſum reflectantur;
cuius
ratio manifeſta eſt motus orbis horizontali parallelus, qui præter motum
centri lapidi impreſſus eſt;
quia faciliùs deſtruitur motus centri, quàm
motus orbis;
vnde ſub finem hic illum in ſuas partes trahit, dextrorſum
ſcilicet, ſi dextra proiiciatur lapis;
quia duobus primis digitis poſterior
lapidis portio ſiniſtrorſum inflectitur; igitur anterior dextrorſum, in
quo non eſt difficultas.
Theorema 85.
Cum proiicitur globus in aquam per lineam incidentiæ obliquam, ſi non re­
flectitur ab ipſa ſuperficie aquæ;
incuruatur eius linea producta per mediam
aquam, v.g. ſit vas ABD G, ſolidum aquæ vaſe contentum CBDF;
li­
nea obliqua incidentiæ globi projecti IH, producta HD:
dico quod
frangetur in H, & quaſi refringetur in HE;
experientia certiſſima eſt;
ratio verò eſt, quia cùm vis reflexiua puncti H ſit aliqua, hoc eſt, cùm ſit
aliquid determinationis nouæ, quæ haud dubiè minor eſt priore, debet
neceſſariò mutari linea;
quod autem ſit aliquid determinationis nouæ
in H, patet ex eo quod angulus incidentiæ ſit valdè obliquus, reflectitur
globus; igitur in altero angulo incidentiæ debet eſſe aliquid nouæ de­
terminationis.
Secundò, quia plùs reſiſtit aqua, quàm aër; igitur fran­
gitur prior determinatio, & hæc eſt vera ratio huius effectus, quem ali­
qui obſeruarunt;
Et fortè dici poſſet refractio motus, quæ prorſus eſt
contraria refractioni luminis;
quippe refractio luminis talis eſt, vt radius
primo medio raro in denſum incidens incuruetur ad perpendicularem,
cum tamen linea motus obliquè incidens è medio raro in denſum incur-

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index