Aristoteles, Physicorvm Aristotelis, sev, de natvrali auscultatione, libri octo

Table of figures

< >
< >
page |< < (75) of 760 > >|
29775LIBER II. ipſo medio uniuerſi. Ferri autẽ grauia & ad ipſum medium
terræ, hoc indicium eſt:
põdera enim quæ ad hanc ferũtur,
nõ æquè distãtia, ſed ad ſimiles angulos feruntur.
Quare ad
unum mediũ uniuerſi, terræq́;
feruntur. Patet igitur neceſſa
riò terrā in medio eſſe, atq;
immobilem eſſe, & ob eas quas
dicimus cauſas:
et quia pondera quæ ſurſum iaciũtur in idẽ
rurſus per rubricã feruntur:
& ſi in infinitũ uis illa proij-
ciat.
Neq; igitur terrã moueri, neq; extra mediũ collocatam
eſſe, per hæc dilucidũ fuit.
Inſuper, cauſa quietis exijs, quæ
dicta ſunt, patet:
nã ſi apta eſt ad mediũ undiq; natura fer-
ri ſicut uidetur, &
ignis ad extremũ è medio ſimili modo:
fieri nõ poteſt, ut ulla pars ipſiusè medio feratur ui nõ illa-
ta.
Vna eſt enim unius latio, et ſimplicis ſimplex, ſed nõ con
trariæ.
At ea qua è medio pergitur, contraria eſt ei, qua ad
mediũ itur.
Si igitur fieri nõ poteſt ut ulla pars ipſius è me-
dio feratur, patet magis fieri nõ poſſe, ut ex eodẽ tota fera-
tur:
quò enim pars apta eſt moueri, eodem & totũ aptũ eſt
ferri.
Quare ſi impoßibile eſt ipſam moueri, niſi à ſuperio-
ribus uiribus, in ipſo medio ipſam manere neceſſe eſt.
Te-
ſtes ſunt hiſce, &
ea quæ à Mathematicis circa Astrologiã
dicuntur, eueniunt enim ea, quæ apparent, cùm figuræ mu-
tantur, quibus ordo ſtellarum eſt definitus, propterea quòd
in medio terra eſt collocata.
De loco igitur & quiete, mo-
tuúe terræ quomodo ſeſe habent, tot à nobis ſint dicta.
Fi-
guram autẽ rotundam, @pſam habere neceſſe eſt, unaquæq;

enim partium, pondus ad ipſum medium habet:
& minor ſi
à maiori pellatur, egredi non pcteſt, ſed premitur potius,
ac alia alij cedit, donec ad medium ipſum perueniat.
Intel-
ligere autem oportet id, quod dicitur:
perinde fieri atque ſi
terra fieret eo modo quo naturalium etiam quidam

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index