Casati, Paolo, De igne dissertationes physicae, 1686

Page concordance

< >
Scan Original
291 279
292 280
293 281
294 282
295 283
296 284
297 285
298 286
299 287
300 288
301 289
302 290
303 291
304 292
305 293
306 294
307 295
308 296
309 297
310 298
311 299
312 300
313 301
314 302
315 303
316 304
317 305
318 306
319 307
320 308
< >
page |< < (285) of 672 > >|
297285De Cineribus. particulis exquiſitè commiſti vniuntur, vt illas arctiùs apprehen-
dant:
Sin autem nimis vehemens fuerit calor, præſertim ex lignis
quernis, non rarò, ob nimiam ſalium copiam, contingit ficti-
les ollas &
lateres euadere in fornace flexiles quaſi vitrum, immò
&
aliquando à formâ, quam figulus dederat, deficientes in
maſſam confluere:
plurimum enim ſalis in ligno querno exiſtere
indicat tum eius pondus atque durities, tum acidus ſpiritus, qui ex
illo in ſcobem comminuto educitur.
Dand. Certè arenam luto grauiorem eſſe, nemini dubium eſt;
nam vbi primùm rapidus torrentis, aut fluuij, arenâ & Limo in-
quinati, motus à celeritate in tarditatem deſciuerit, arenam
aqua dimittit;
deinde imminutâ adhuc velocitate, limum in
ſubiecto alueo ponit.
Immò ex Diuinis literis grauitas quædam
præcipua tribuitur arenæ:
Sic Salomon Prou. 27. 3. ait, *Graue eſt*
*ſaxum, &
oneroſa arena: ſed iraſtulti vtroque grauior. * Et Sira-
cides Eccleſiaſtici 22.
17. *Arenam, & Salem, & maſſam ferri fa-*
*ciliùs eſt ferre, quàm bominem imprudentem, &
fatuum, & im-*
*pium.
* Iob verò calamitatis, quam patiebatur, grauitatem exag-
gerans, non cum arenâ quacunque, ſed cum arenâ maris illam
comparauit, vtpote grauiore;
*quaſi arena maris,* inquit cap. 6. 3.
*bæc grauior appareret;
* marinus quippe Sal arenæ grauitatem au-
get illi adhærens:
quam ſalis adhæſionem vltro fatentur cæmen-
tarij marinam arenam reijcientes in ædium ſtructurâ vt minùs
aptam, quæ cum calce commiſceatur, niſi neceſſitas ſuadeat illâ
vtendum, poſtquam aquâ dulci, ſi hæc ſuppetat, fuerit dili-
genter abluta:
ſal quippe ille ex humido aëris vapore facilè lique-
ſcit, &
parietis tectorium humore inficit. Hinc Vitruuius lib. 2.
cap.
4. de arenâ ex marino litore deſumptâ loquens ait, *ea in ſtru-*
*cturis hæc habet vitia, quod difficulter ſicceſcit, neque, vbi ſit,*
*onerari ſe continenter paries patitur, niſi intermiſſionibus re-*
*quieſcat, neque concamerationes recipit.
Marina autem hoc am-*
*plius, quod etiam parietes, cum in his tectoria facta fuerint, re-*
*mittentes ſalſuginem, ea diſſoluunt.
* Hanc autem maiorem præ
ſimplici terrâ arenæ grauitatem, ſi ſuas illa in partes tribuatur, at-
que ſoluatur, ſali adſcribendam ego pariter exiſtimo;
atque adeò, ſi
vitrum cum fictili quocunque comparetur, grauius eſſe ſecundùm
ſpeciem eatenus dicerem, quatenus pro ratâ portione plus terræ
ineſt in fictili, plus ſalis in vitro.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index