Casati, Paolo, De igne dissertationes physicae, 1686

Table of contents

< >
< >
page |< < (286) of 672 > >|
298286Diſſertatio Decima.
Maur. Ea corpora dura, cuiuſmodi ſunt metalla, quæ vi calo-
ris colliquefiunt, &
iterum frigeſcentia concreſcunt, atque ſoli-
dantur, ab ijs corporibus pariter duris, cuiuſmodi ſunt ſaxa,
quæ ſoluuntur quidem ab igne, &
in calcem excoquuntur, ſed
non liqueſcunt, aut mollitudinem accipiunt, neque iterum con-
creſcunt, hoc diſtare videntur (quantum ad rem præſentem per-
tinere arbitror) quod illa, ſcilicet metalla, multum habent ſa-
lis cum terrâ &
Sulphure, aquâ, atque Spiritibus probè ſubacti;
dumque metallum in minutiſſimas particulas, quaſi adactis cuneis
ab igne ſoluitur, manet quidem adhuc exquiſita illa principio-
rum componentium permiſtio, ſed intercurrentibus igniculis agi-
tati ſales dum commouentur, atque valido, quamuis lento, im-
petu omnia commiſcentes, magiſque, quoad eius fieri poſſit, at-
tenuantes, arctiùs reliqua principia complectuntur, aut fluidum,
aut ſaltem molle metallum efficiunt, adeò vt particulæ minùs ex-
quiſitè compactæ in ſcoriam, aut recrementa facilè ſeparabilia
abeant (vt obſeruare eſt in ſtricturis ferri, quando illud adhuc,
ignitum &
molle fabrorum malleis ſuper incude tunditur) receden-
tibus vero ſenſim igniculis in vſtrinâ conceptis, demum ceſſat ex-
trinſecùs impreſſa agitatio, atque ad natiuam duritiem redit me-
tallum compactione partium, dum ſales potiſſimùm cohæreſcunt
inter ſe, &
alij alios apprehendentes continuantur. At non idem
ſaxis communiter accidit, in quibus terra ſuperat, neque tam ar-
ctis vinculis ſales cum coeteris principijs colligantur:
propterea
dum ignis in ſaxa ſæuit, partes illorum diſſoluit perinde ferè, atque
cum lignum comburitur, niſi quod ex ſaxis Calx, ex lignis Cinis
relinquitur;
niſi fortaſſe Calcem, ſaxorum cinerem ſed tenuio-
rem, dicere placuerit, nam &
ignem exigit vehementiorem, quàm
vt in Cinerem abeant ligna, quorum textura infirmior eſt, quam
ſaxorum.
Aliqua tamen ſaxa liquere poſſunt; *liqueſcit autem la-*
*pis Pyrimachus, vt stillet, &
fluat,* ait Ariſtoteles lib. 4. Meteor.
ſumm.
2. cap. 3. qui valdè affinis eſt ſaxis, quibus vitrorum opifices
vtuntur, eſt enim albus &
lucidus.
Grad. Facultatem illam liqueſcendi, atque iterum concreſcen-
di, exſalibus oriri docet ipſa vitri natura, quando ipſi per ſe ci-
neres abeunt in vitrum, eò autem faciliùs, quo magis ſale abun-
dant;
aptiſſimum enim eſſe cinerem Sodæ, quem vocant Arabes
Kali, ex combuſtâ herbâ ſalſâ, quam Valentini Regni ora

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index