Cardano, Girolamo, De subtilitate, 1663

Page concordance

< >
< >
page |< < of 403 > >|
1maticarum, qui nunc non in medio eſt, ſed
in calce libri fermè ad vnguem ſomnio reſ­
pondebunt.
Nam Plinij de Naturali hiſto­
ria magnitudine volumen, id quod per
quietem legebam, æquare videbatur.
Por­
rò in hac extrema emendatione abſumpti
ſunt menſes 37. vnus ſiquidem plus trien­
nio.
Tantum igitur poteſt ſomniorum vis
apud aliquos.
Sed non hæc mihi ſomnia vi­
dentur, ſed aliquid maius.
Velut & illud,
quo ad ſcribendum hortatus ſum, cuius hi­
ſtoriam à tergo ærearum noſtrarum imagi­
num inſculpi feci.
Et illud pro Alciati ami­
ci noſtri mortem paucis antè diebus, quàm
obiret, vidi.
Et quo in cœlo poſt obitum
viſus ſum eſſe, & quo libri de Rerum Va­
rietate, mihi oſtenſi fuêre.
Sed hæc noſtræ
genti propria ſunt, atque ab vtroque pa­
rente hæreditario iure accepta.
Nam pater
nocte præcedente, quam dies conſecutus
eſt, quod peſte correptus fuit, per ſomnium
monitus eſt, quòd luce ſuccedente peſtis
eum inuaderet.
Nec ſeræ aut peſſuli ad vi­
tandam ſomnij expectationem valuere.
Et
mater cùm duos è ſex, me excepto, filios
ſuperſtites haberet, nocte ea, qua ægrota­
re cœperunt antequam illi conquererentur,
ambos eripi ſibi, & ad cœleſtia regna per­
uenire vidit: nec fruſtrato euentu, am­
bo enim octaua à ſomnij, & morbi nocte,
cùm pueri eſſent, migrarunt in cœleſtes ſe­
des.
De ſomniis decem libros ſcripſimus.
Hæc ſolùm adiicere volui, vt homines ſci­
rent eſſe aliquid in nobis præter nos.
Dico
autem, in omnibus hominibus.
Sed hos,
quia volunt, ad virtutes incitat, alios ad
cædes, & veneficia.
Quid exiſtimas men­
tem eſſe conſcelerati?
an homo ibi ſolus eſt?
an timores, odia, ſuſpiciones, iræ, & tor­
menta animi, vt quum homo ſe in poteſta­
tem dederit, ſui iuris eſſe non poſſit.
Sepe­
liuntur in ſingulis ſemina, & germen aduer­
ſæ factionis.
Quamobrem excitari nemo ad
virtutem poterit, neque ſomniorum verita­
tem experiri, qui quod in ſe eſt, præter ſe
obruit, atque ſepelit.
Sunt enim factiones
tres, Dæmoniorum malorum, & lucis cla­
ræ, & voluptatis.
Et dæmoniorum ac lucis
magis inter ſe ſimiles, quam eorum, qui
quæſtui ſolùm inhiant: hi enim omninò à
carne, & corporeo amictu ortum habent.
Quamobrem & ſceleſtis hominibus ſomnia
vera, & futurorum prouidentia, & miran­
da accidunt.
Dæmon enim quòd corpore ca­
reat, cum luce commune aliquid habet, alia
nihil prorſus.
Scio quid mihi obiici poſſit,
quòd ſcilicet diuinus videri velim.
Ita me
excordem putant, vt apud homines hoc
mihi potiùs, non vanitati aſcribendum eſſe
ſciam, quàm laudi?
Verùm quæ vidi, quæ­
que ſcio, vel maximo periculo propoſito,
tacere non poſſum.
Auxilio non mihi paruo
eſt, quòd cùm Galeno eadem contigiſſent,
idem metus, eadem ſuſpicio, quam ipſe non
ignorare faſſus eſt, voluit tamen iuſſis pa­
rêre, & quæ ſciebat non tegere famæ iactu­
ra, quàm hominum gloriæ ſtudere.
Qui non
eſt ex ouibus, non iudicet quantum referat
carnem non attingere.
Quòd ſi forſan ex hoc
opinionem ſanctitatis quiſquam me quære­
re ſuſpicetur, ſciat nullum inter veteres ma­
gis conſtanter animorum noſtrorum interi­
tum affirmaſſe, quàm Galenum, & nos pec­
catores eſſe: quare aliò deducenda ratio ho­
rum: vnde ad libros de Æternitatis arcanis,
& de Fato, hæc pertinent, non ad præſentem
diſputationem, neque illi propria ſunt.
Somnia quæ
augeant, vel
minuant.
Autor quo­
modo librem
hunc abſol­
uerit.
Illud verò proprium huic tractationi, cur

ſomnium tempus longius multò oſtendat,
quàm ſit: nam hora vna quandoque iuiſſe
ex Mediolano in vrbem quampiam viſus
ſum incognitam, quæ 300000. paſſuum
à Mediolano diſtabat.
Atque interim vr­
bem alias perluſtraſſe, tot montes, valles,
campos, vt vix ſex diebus hæc peragas:
videbárque ob id multum obdormiſſe, ſed
nolarum ſonus admonebat, neque per in­
tegram horam nos naturæ ſatisfeciſſe.
Cau­
ſa eſt, quòd operationes perficiuntur abſ­
que corporis labore, atque ideò promptiſ­
ſimè: iudicium verò temporis æſtimatione
laboris corporei à ratione per ſomnum im­
pedita ſumitur: quamobrem qui imaginan­
tur hæc vigilantes, tempus non augent,
cùm agnoſcant non hæc tranſegiſſe verè,
ſed ſola mente, quæ celeriter omnia hæc po­

teſt perficere, concepiſſe.
Contraria ratio­
ne tempus in ſomno contrahitur, cùm vel
non ſomniamus: aut pauca, atque ſine mo­
tu: motus enim tempus eſt menſura.
Sed
quid tempus eſt?
cuius cùm nihil vnquam
ſit, omnia tamen in illo ſunt, & ſemper om­
nibus aſſiſtit.
Illud idem omnia generat, &
occidit, auctor vitæ ac mortis.
Vtque illius
exſpectatio longiſſima, ita ſemper memoria
breuiſſima.
Cúmque nos ſemper comitetur,
nunquam ipſum tamen agnoſcimus.
Nec
cùm eius tanta fit copia, reparatio tamen vl­
la conceditur: vnde fit, vt nullius alterius rei
iactura ſit maior, & vilior.
Profuit mihi non
parùm hæc nouiſſe: ſed quædam horum illi
conueniunt, quædam verò his, quæ cum eo
ſunt coniunctiſſima.
Nam tam longè proce­
dere, quod nunquam ſit, admiratione ſatis
dignum eſt.
Ergo nos non tempus, ſed quod
in eo fit, factúmque eſt, atque manet, com­
prehendimus.
Tempus verò ipſum per ſe eſt
ſenſui ignotum: nam imaginatione conſtat,
quod à nobis cognoſcitur.
Ergo non ſolùm
ſomniis mira referuntur, ſed etiam vigilia.
Atque hæc quidem triplex: alia media, vt
in ectaſi.
Contigit quandoque Andreæ

Oſiandro, viro in omni genere linguarum
eruditiſſimo, Norimbergenſi, Theologó­
que, amico noſtro, vt ille nobis aliàs per
Epiſtolam ſignificauit, quod cùm eſſet ado­
leſcens, quartanáque laboraret, ſub ipſius ac­
ceſſionis tempore videbatur in nemore eſſe,
atque à feris ac ſerpentibus diuerſi gene­
ris expeti, quod illi erat acerbiſſimum, nec
ab vllo poterat perſuaderi, vel quòd in do­
mo eſſet, vel quòd hæc ipſa imaginaretur
falsò.
Verùm cùm pater accederet, illicò
menti priſtinæ reſtituebatur, agnoſcebát que
domum, cubiculum, amicóſque aſſiſtentes
abſque vlla formidine.
Sed recedente pa­
tre, denuò ſpecies illa obuerſabatur in oculis,
redibántque imagines omnes, perſeuerauitque

hoc malum, donec & febris, quę diu illum afflixit.
Somnium
quomodo lon­
gius tempus,
quàm ſit,
oſtendat.
Tempus quid
ſit, & quinque
illius pul­
cherrima
quæſita.
Andreæ O­
ſiandri mira
hiſtoria.
Eremitarum
illuſiones
vnde.
Similia hæc prorſus exiſtimo his, quæ

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index