Huygens, Christiaan, Christiani Hugenii opera varia; Bd. 2: Opera geometrica. Opera astronomica. Varia de optica

Page concordance

< >
Scan Original
281 540
282 541
283 542
284
285
286
287 543
288 544
289 545
290 546
291 547
292 548
293 549
294 550
295
296
297
298 551
299 552
300 553
301 554
302 555
303 556
304 557
305 558
306 559
307 560
308 561
309 562
310 563
< >
page |< < (551) of 568 > >|
298551SYSTEMA SATURNIUM. ces; iſque motus ex Ephemeridibus invenitur fuiſſe gr. 40,
48′.
Sic itaque colligo; ſi diebus 1086 abſolvit periodos 68,
atque inſuper gr.
40, 48@, hoc eſt gr. 24520, 48′, quantum
ergo die una?
Prodeuntque gr. 22, 34′, 44″, qui motus co-
mitis diurnus eſt reſpectu fixarum.
Ad menſis ſiderei lon-
gitudinem inveniendam ita calculum inſtituo;
ſi gr. 24520,
48′ percurrit diebus 1086, quot dies impendet gradibus 360?
fiunt dies 15, horæ 22, ſcr. 39. ſpatium quo ad eandem fi-
xam Saturni incolis Luna ſua revertitur.
Deinde medium motum diurnum à ſole (qui minor eſt
motu quo reſpectu fixarum comes progreditur, ut in noſtra
quoque Luna evenire novimus) ita reperio;
Saturni motum
medium diurnum qui 2 eſt minutorum, aufero ab invento
motu diurno reſpectu fixarum gr.
22, 34′, 44″. unde ſuper-
ſunt gr.
22, 32′, 44″, diurnus motus à Sole. Atque hinc
11Menſis Sa-
turnicola-
rum vera
longitude.
facile quoque menſis Synodici Saturnicolarum media longi-
tudo computatur.
Nempe ſi gr. 22, 32′, 44″, uno die per-
curruntur, quot igitur diebus gr.
360? Fiuntque dies 15,
horæ 23, ſcr.
13. Reliquis duntaxat 47 ſcrupulis ad dies 16.
Atque illud etiam medium tempus eſt quo noſtri reſpectu ad
apogæum ſuum Saturni comes revertitur, ſive intra quod
cum Saturno bis conjungitur.
Cæterum quia ex motu comitis illud præcipue inveſtigari
meretur, quo pacto ad datum quodvis tempus ſitus ejus a-
pud Saturnum exhiberi poſſit;
oſtendemus nunc breviſſimam
ad hoc calculi rationem, ſequentium tabularum ope abſol-
vendam;
in quibus motum comitis æqualem qualis ex Satur-
no fixarum reſpectu appareret, proponimus.
Hunc autem
diurnum adſumſimus gr.
22, 34′, 44″, ſicut modo inventus
fuit.
Etſi enim expertus ſum, iterato eodem examine adhi-
bitiſque aliis duobus temporibus quibus comes fuit apogæus
aut perigæus, aliquot ſecundis ſcrupulis majorem interdum
minoremve eundem motum reperiri, iſtum tamen medium quo-
dammodo inter alios retineri poſſe ratus ſum, poſt plures ab-
hinc elapſos annos facile emendandum.
Nam & inæqualitas
puto aliqua, &
eccentricitas, quemadmodum in Luna noſtra,
ita circa hanc quoque, diligenti obſervatione olim deprehen-
di poterit.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index