Buonamici, Francesco, De motu libri X
page |< < of 1055 > >|
1
Quia verò poſſes obiicere ſeparationem formę, ſeu eſſentiæ à materia ſenſili non eſſe, niſi rationis
opus, quia tum forma, tum eſſentia ſemper in materia ſenſili conſiſtant; audi nunc quæ me mo­
ueant ad credendum hęc quoque reipſa ſeparari.
Primùm quidem eſſentia ponitur in forma, atque
materia, & ea quidem quæ ſolùm mente comprehendi poſsit: ſed cum forma, tum materia quæ
in mentem cadit, quanuis ſint in materia ſenſili, nec vſquae extent ab ea ſecreta; at ſuapte natura non
magis hac quàm illa materia ſenſili terminantur, a ſed generatim quæcunque conditiones offeren­

tur, eas accipient, modò ſecum congruant & tolerari poſsint.
eius res ſignum, quae idem agens per
eandem formam complures effectus conſimiles gignere poteſt.
Ergo etiam natura ſeparantur.
Prętereà docens Ariſtoteles, vt compoſitum ex duob. primordiis conflatum ſit, inquit, rationem
compoſiti in componentium rationes diſſolui.
b Ergo rationes principiorum natura priores. non

ita dices diſſolui rationem compoſiti, in rationem eius quod eſt; ſed contrà rationem eius quod
eſt, in rationem prædicamentorum.
Idcirco nos monebat Ariſtoteles, c eorum quorum rationes

ſepararentur, geminam eſſe naturam, quorundam ſanè quorum ſubſtantia prior eſſet, ea verò ſunt,
quorum ſubſtantia eſſe excellit, aliorum verò minimè, quorum .ſ.
ſubſtantia ſine illo non conſi­
ſteret.
Sed ea natura ſine his determinatis eſſe potest, nec habet eſſe, quòd ſit in alio. Quamobrem
non ratione ſola, ſed etiam natura ſecernuntur.
Neque ſpectatur quòd actu nunquam ſeparentur,

ſed quòd illorum eſſe non ſit in alio poſitum.
Nanque etiam ſubſtantia nuſquàm extat ſine acci­
dente, nihilo ſecius eſſe ſubſtantiæ diuerſum eſt ab eſſe accidentis, & eo quoque natura prius.
Ideòque. ſicut accidens & ſubſtantia re diſiunguntur, quanuis actu non ſeparentur, ſic quoque de
forma & eſſentia dicendum eſt, ſi cum compoſito & materia ſenſili conferantur.
Atqui dices, eſſe
nihil addit, eſt enim tranſcendens, & ad vnum.
Vide obſecro quantum decipiaris, & impliceris fal­
lacia ſecundùm figuram dictionis.
Non'ne eſt eſſe accidentis? non'ne ſubſtantiæ? Nunquid fate­
beris eſſe acciddentis nihil addere alteri eſſe?
nunquam te ita ineptum credam: illud & verò fa­
beris eſſe accidentis nihil addere accidenti, ſic quoque eſſe dicitur & de compoſito & de eſſentia:
non eſt idem eſſe vtriuſque.
Si igitur eſſe quod dicitur de compoſito, cum compoſito confera­
tur, vtique nihil addet.
ſed ſi eſſe, quod de compoſito prædicatur, cùm eſſe eſſentiæ & formæ compa­
retur; dicam & conſtantiſsimè defendam eſſe illud & ipſi eſſentiæ aliquid addere, & poſterius na­
tura, & re, ideſt, eſſentia diſcrepans, non ſecus àc diſcrepet eſſentia cauſſæ ab ipſo effecto, ſiquan­
do ſeorſum conſideretur, tametſi non exiſtit extra effectum, vt lignum, ſiquis aduertat, ex quo factum
eſt ſcamnum; interit in ſcamno vt pars, & quia prius extitit lignum, quàm ex eo fieret ſcamnum, reipſa
ſcamnum à ligno ſegregabit, cùm poſteà fabricatum fuerit ſcamnum, atque eius forma ab artifice ſe­

parata, & in materia poſita, & ipſum à compoſito ſola ratione differre profitebitur, eo tamen modo
quo poſterius à priore, & id quod eſt ad vnum, à ſuis partibus ſeparari didiciſti: ac ſi ita re differre
acciperent D. Thomæ ſectatores, neque nominum poteſtatem perturbarent, eos approbarem, ſi ſe­
cus, non poſſem non diſſentire.
Nec aliud quicquam rationes eorum conuincunt. Neque hanc
ſententiam demoliuntur ea quæ opponunt aduerſarij.
ſiquidem vbi dicitur, duos fore terminos ge­
nerationis, id inficiemur.
Nam terminus eſt eſſe, quod eſt eſſe actu. Cùm verò opponunt, formam
eſſe eiuſmodi terminum, ideòque.
cùm forma ſeparetur ab eſſe, poterit eſſe quidem generatio, neque
tamen erit res.
Specta, amabo te, hîc quàm parùm ſibi conſtet ille qui ita opponit. Etenim de eſ­
ſentia diſſeritur ipſe verò accipit formam quæ eſt pars eſſentiæ, differens ab eſsentia, veluti pars à toto.
Sed hoc miſſo animaduerte quæſo quo vitio laboret hoc argumentum: nam fallit recipiens
ſimpliciter id quod verum eſt cum aliqua conditione: ſic enim terminus eſt forma, non per ſe nuda,
ſed vt eſt in materia, atque illa quidem ſenſili.
Proinde etiam ceſſat illa dubitatio. Tametſi forma eſt ip­
ſum quid eſt, forma aut gignitur, quid eſt verò eſt æternum: quandò forma generatur propter
materiam ſenſilem, dum .ſ.
ab agente collocatur in materia apparata: in hac enim prima ineſt origo
tranſmutationis ſubſtantiæ, quid eſt aut, ab hoc materiæ genere ſegregatur.
Forma verò in mate­
ria nil eſt aliud àc compoſitum, & eſſe compoſiti proprium, vt quanuis eſſe formæ & eſſe materiæ

ſeorſum ſit vniuſcuiuſque proprium, & ſuo cuiuſque proprio & peculiari modo, & eſſe formæ ſit
perfectio, materia verò ſenſilis imperfectum, atque poteſtas: at forma in materia ſenſili, tum illud
in actu ſunt, quod eſt compoſitum propter vtriuſque naturæ virtutem, vt ſuo loco declarabitur.
Firmum ſanè foret argumentum. ſi forma per ſe poneretur finis generationis: hæc enim terminus al­
ter eſſet, & à compoſito ſeparatus.
Et illa quæſtio vana, ſit'ne accidens, an ſubſtantia: eſt enim eſſe.
quemadmodum id quod ipſi ſupponitur reipſa, mente verò commune quoddam ad vnum, atque il­
lud natura poſterius, idcirco reipſa potest eſſe compoſitum.
veruntamen ita ſe habeat ad compoſitum,
atqui ſi cum eſſentia, & quiditate conferatur, eſt omnino poſterius & origine & perfectione: ſiqui­
dem ex illa exiſtat, & ſimiliter ex illius boni participatione ſuam pręſtantiam conſequatur.
Neque
ita ſe habere ad eſſentiam immutat prędicamentum eius cui tribuitur, eſſe enim totidem modis eſt,
quot ſunt figurę dictionis: nec quicquam vetat prius & poſterius eſſe, cauſſaúe & effectum,
quo minus omnia ſint ex eodem prędicamento, & vniuoca nonnunquàm, quo magis naturę

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index