Alberti, Leone Battista, De re aedificatoria, 1485

List of thumbnails

< >
181
181
182
182
183
183
184
184
185
185
186
186
187
187
188
188
189
189
190
190
< >
page |< < of 406 > >|
1ma theatri corriperet / gradus ita poſuere / ut eorum porrectos
angulos omnes eadem recta linea contegeret: ſupremoque in loco
gradationum quod maiorem in modum conferret / porticum adiunxe
re
ſpectantem / ut dixi / aream medianam theatri: cuius frons aper
tionibus eſſet prorſus expeditiſſimus.
Poſtica uero eius por
ticus pars contra apertiones intercolumniorum penitus eſſet ob
cluſa pariete perpetuo.
Tum et quaſi pro ſocco opis ſubcolumna
tionibus
etiam parietis ſpondam ſubexcitabant: quo extumeſcen
tes uocum orbes concogerentur: quas quidem ex porticu denſatus
illac aer molliſſime exciperet: integraſque pleno appulſu non
reuibraret: ſed potius refirmaret.
Adiiciebantque præterea cum
umbræ fouendæ cauſa / tum et uocum gratia ſuperne temporarium ue
lum
pro coelo theatri: quod quidem ſtellis circum allaqueatum diſten
ſumque
umbra ſui ex ſublimi aream medianam una et gradationes
et ſpectantes cooperiret.
Atque habebat iſta quidem porticus pluri
mum
artificii.
Namque iſtius unius ſubſtinendæ gratia ſub ea ſub
ſtituebantur
aliæ et columnationes et porticus in exteriorem thea
tri partem patentes: fiebantque in maximis theatris duplices: ne
forte ſi quando imber uento acriore actus et tempeſtas inſurgeret
per eas porticus perambulantes aſpergerentur.
Erantque apertiones et
columnationes primis iſtiuſmodi ſubſtitutis porticibus non
quales in templis recenſuimus aut in baſilicis: ſed ope ſolido et
pariete firmiſſimo ductis lineamentis ex arcu triumphorum.
De
his igitur inferioribus quæ ſupremarum cauſa fiant / prius dicendum
eſt.
Apertionum in his porticibus talis est ratio / ut contra ſingu
las itiones quibus petas aream medianam theatri ſingulæ obiician
tur
apertiones.
Tum apertiones has etiam aliæ certis ordinibus
comitentur neceſſe eſt.
Singulaſque apertiones conuenit altitudi
ne latitudine omnibuſque denique lineamentis et ornamentis inter ſe
altetæ alteris reſpodeant.
Etiam oportet ut peruia longitudinis la
xitas per ipſam porticum ſit quantum eſt apertionis uacuum inter pilas.
Conuenit etiam pilæ ipſæ iſtic murales ſint ex dimidia uacui
ſuæ apertionis .
Quas omnes res ſolerti induſtria diligentiſſime
curaſſe officii est.
Cererum columnæ non uti in arcubus triumphali

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index