Cardano, Girolamo, De subtilitate, 1663

Table of figures

< >
< >
page |< < of 403 > >|
1videbantur eremum incolentibus olim ma­
gna ex parte: nam quædam à Deo aut dæ­
monibus immitti non nego ſanctis viris, quę
aut dæmonas, aut Deum tum referebant.
Nam neque cùm multis aliis accidant hæc,
ad Deum, aut dæmonas transferre licet, præ­
ſertim cùm dicant poſſe eos per imaginatio­
nem repreſentare, etiam nobis inuitis, om­
nia, quæ velint: neque tot probos, quique to­
tam vitam tam aſperis laboribus ac ſolitu­
dini deuorauerunt, mentiri tam parua de
cauſa crediderim.
Sed ſolitudo ipſa, ménſque
ægra laboribus ac ieiuniis, tum tempera­
tura cibis mutata agreſtibus, quod hu­
mor poterat in illo melancholicus, repreſen­
tabant.
Authoris hi­
ſtoria mira.
Secundum vigiliæ genus eſt, in quo ſola
operatio læditur, vis tamen animæ manet,
cuiuſmodi fuiſſe, quod mihi perpetuo trien­
nio contigiſſe memini.
Id fuit ab anno
quarto ad ſeptimum vſque ab hora enim
diei ſecunda ad quartam ſemper, aut ſi mo­
dò tardiùs, aut ſurgerem, aut expergiſce­
rer, imagines videbam ab imo lecti, quaſi
è paruis annulis, aëriſque conſtantes, arbo­
rum, belluarum, hominum, oppidorum,
inſtructarum, acierum, bellicorum ac muſi­
corum inſtrumentorum, aliorúmque huiuſce
generis aſcendentes, viciſſimque deſcenden­
tes, aliis atque aliis ſuccedentibus.
Cúmque
his maximè puerulus exiſtens oblectarer, ob
idque intentus inſpicerem, Clara mater, &
Margareta amita diligenter aliquando inter­
rogarunt, num aliquid viderem?
At ego
quanquam paruulus non ignorabam hoc eſſe
oſtentum quoddam, ob idque conſtanter
negabam: timens ne ſi reuelaſſem ſpectrum
me deſtitueret, aut mali mihi quicquam con­
tingeret ob arcanum reſeratum.
Non ignoro
has imagines ad ſubtilitatem ſenſus tan­
quam cauſam, à Galeno referri: ſed non
has tamen, quæ quandiu perſeuerarent, cer­
tóque ordine recurrerent, & formas tam ab­
ſolutas oſtenderent.
Sed cauſam ex Auerroë
nunc oſtendam: nam expleto ſeptennio, do­
móque ſimul mutata, talia mihi apparere
omninò deſierunt.
Pulcherrimè igitur mihi
in Collectaneis Auerroës cauſam reddere
viſus eſt, dicens: Cùm ſpiritus imaginatio­
ni ſeruiens, formas imaginando exceperit,
ſoni aut qualitatis cuiuſpiam, quo odore aut
tactu dignoſcatur, aut mortui vel dæmonis,
illáque imbutus transferatur ad ſenſum, qui
in actioni correſpondet, in odoribus qui­
dem ad inſtrumentum proprium olfactus, in
auditu ad aures, in ſpectris ad oculos, ne­
ceſſariò olfaciet, aut audiet, aut videbit
nullo aſſiſtente obiecto: nam ſi viſio nihil
aliud eſt, quàm ſpeciei in ſpiritu in cryſtal­
loide perceptio, ſeu ſpecies illa ab obiecto
decidatur, ſeu non, patet quotieſcunque
contigerit hoc, illum videre verè.
Atque ita
vigilando contigit dæmones ac mortuos vi­
dere, tum etiam cognitorum audire voces,
odoréſque ſentire, ac tangere, velut in ſuc­
cubis, incubiſque.
Ob id verò rariùs iſta vi­
dentur, quàm audiantur, tangantúrve: quo­
niam in cæteris ſenſibus cùm vnicam ſuffi­
ciat obſeruaſſe differentiam, vnicus ſpiritus
tranſlatus ad ſenſum cum illa imagine hoc
referre poteſt, in oculis cùm plures ſint dif­
ferentiæ neceſſariæ, magnitudo, forma,
calor, plures ſpiritus transferri neceſſarium
eſt: ob id etiam natura cauos fecit neruos,
qui ad oculum feruntur, ſolóſque tales, quòd
ipſi in ſuis operationibus longè pluribus in­
digeant ſpiritibus: multóque etiam ob id
plus fatigamur intentè intuendo, quàm vl­
lum aliorum ſenſuum exercendo.
Hinc igi­
tur multorum problematum ſolutio contin­
git, quæ cùm veriſſima ſint, tamen adeò
fatigarunt pleróſque, vt ad miracula trans­
ferre, alij ad dæmonas, alij negare non du­
bitarint.
Velut quòd in Iſlandia inſula vltra

Britannos, & iuxta Noruegiam, ſeu illa
ſit Thyle, ſeu alia, nunc non laboro, mor­
tuos domeſticos videre ſe, ac amplecti arbi­
trentur, & inter amplexus illos euaneſce­
re affirmant.
Ea igitur inſula bitumine to­
ta ſcatet, hominéſque etiam nunc pomis,
radicibúſque, farináque piſcium, aquáque
viuunt, quòd cùm in glaciali mari poſita
ſit, ob immenſum frigus non ſegetes, mul­
tóque minus vinum ſuſtinere poſſit.
Vnde
ſpiritus propter victum, aër ob ſolum, &
frigus, craſſiſſimi fiunt.
Ob aëris igitur ſpiſ­
ſitatem, & vapores frigore concretos, ima­
gines non ſecùs, quàm in nubibus oberrant:
quas errore, timoréque ac cogitatione con­
ceptas, ſpiritus denſus, & terreus eouſque
retinet, donec ad inſtrumentum ſenſus defe­
ratur.
Inde videri, & alloqui ſibi eas per­
ſuadent.
Notos autem, & mortuos ob id vi­
dere arbitrantur, quòd viuos ſciant ibi non
eſſe, tum quia in amplexu euaneſcunt: ig­
notam autem figuram, vt Chimeræ, vel Hip­
pocentauri, nemo in nubibus ſibi finxit.
Omnis enim tranſlatio ad cognita fit. Ve­
rùm cur ad Heclam montem ſpectra illa ire
ſe reſpondent?
Eſt Hecla mons in ea inſula,
ardétque non aliter, quàm Ætna in Sicilia
per interualla.
Ideò perſuaſione longa con­
cepta, quòd ibi expientur animæ, alij ne
vani ſint affingunt inania fabulæ, vt conſo­
na videatur.
Nec in Iſlandia ſolùm, ſed vbi­
que, licet rarò: talia quæ ibi frequenter
euenire ſolent, contingunt.
Efferebatur an­

no præterito funus viri plebeij Mediolani
Orientali in porta iuxta templum maius fo­
ro venali, quod à caulium frequentia nomen
Caulis noſtra lingua ſonat.
Occurrit mihi
notus, peto, vt medicorum moris eſt, quo
morbo exceſſerit.
Reſpondet ille, conſueſ­
ſe hunc virum hora noctis tertia à labore
redire domum.
Vidit lemurem nocte qua­
dam inſequentem, quam cùm effugere co­
naretur, ocyus citato pede abibat: ſed à ſpe­
ctro captus, atque in terram proiectus vi­
debatur: exclamare nitebatur, non poterat.
Tandem cùm diu in terra cum larua voluta­
tus eſſet, inuentus à prætereuntibus qui­
buſdam, ſemiuiuus domum relatus eſt.
Cùm
reſipuiſſet, interrogatus, hæc quæ minùs
exſpectabantur, retulit.
Ob id animam de­
ſpondens, cum nec ab amicis, nec medicis,
nec ſacerdotibus perſuadere potuiſſet, ina­
nia eſſe hæc, octo in diebus periit.
Audi­
ui poſtmodum & ab aliis, qui vicini eſſent
illi neminem ab inimico vulneratum, tam con­
ſtanter de illo teſtatum, vt hic, quòd à mortuo

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index