Gassendi, Pierre, De proportione qua gravia decidentia accelerantur, 1646

Table of figures

< >
< >
page |< < of 360 > >|
1qualitatem peruenire ad Ferrum detur; ecquiſ-nam
modum energiæillius exprimere valeat?
Et, cùm non
dicas Ferri molem ab ea pertrahi; qua ratione tamen,
corpus cùm non ſit, tangere Ferri corpus poteſt?
Nam
tangi quidem Ferrum ab aëre, corporeve alio, in quo
ipſa qualitas ſit, id fiebat iam ante: & corpus huiuſce­
modi non fit illius organum, neque ab illa afficitur,
moueturve, vt coagat, nouoque modo Ferrum contin­
gat, ac ipſum veluti admoneat.
Sed &, cùm contactus
nudus fuerit; quonam modo exinde ſiet ſpontanea illa
incitatio?
Certè, vt iam dictis hoc addam, vbi Ferrum
ſuppoſitum ad imminentem Magnetem fertur, non
videtur concipi poſſe qua ratione ſe euehat, & non à
Magnete trahatur.
Nam animal quidem excitare ſeſe
ad conten dendum ſursùm poteſt; quoniam ob mem­
brorum articulationem poteſt Terram premere, à qua
reſiſtente velut reflectatur, vt fiat reſilitio; at Ferrum
tale nihil facit, imò nec poteſt facere: quare & hoc ip­
ſum argumento eſt, quòd non ſui concitatione, ſed
Magnetis tractione abripiatur ſursùm.
Et ſuſpendatur
manibus homo, ſuſpendatur Ferrum, ita vt vtrique ſit
ſolus aër ſuppoſitus: non ſaliet ſanè ſurſum homo, ne­
que ad amicum ſupere-exſtantem accurret, niſi amicus
eum traxerit.
quî poſſit iure potiore Ferrum ad ſuper­
exſtantem Magnetem, niſi traxent ipſum Magnes?
An
ſuæ ſpontis magis eſt, poteſtque magis agere ſponte?
An cùm homo pedibus pulſet, prematque fruſtrà aë­
rem, Ferrum id præſtat appoſitè magis?
Si non capia­
mus igitur quomodò ſeu homo, ſeu Ferrum incitare
poſſit ſeipſum, & Ferrum certè magis, quàm homo,

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index