Musschenbroek, Petrus van, Physicae experimentales, et geometricae de magnete, tuborum capillarium vitreorumque speculorum attractione, magnitudine terrae, cohaerentia corporum firmorum dissertationes: ut et ephemerides meteorologicae ultraiectinae

Table of handwritten notes

< >
< >
page |< < (285) of 795 > >|
299285DE TUBIS CAPILLARIBUS VITREIS. bi aliquando æque excelſe aquam elevant. Hoc plurimis con-
firmabo Experimentis, quia Cl.
Carreus longitudinem Tubi nihil con-
ferre ad altitudinem adſcendentis Aquæ in L’Hiſt.
de L’Academ.
Roy. A°. 1705, poſuerat. in quem errorem facile incidere potuit,
capiendo tantum experimenta in duobus tubis, longitudine non ad-
modum inter ſe diſcrepantibus, quia in his, ut mox liquebit, ali-
quando aqua æque alte elevata obſervatur.
niſi forſitan nimiâ præ-
cipitantiâ inſtituerit experimenta, nam ſi ad altitudinem 8, 10, vel
plurium pollicum Aqua in tubos longos adſcendat, ad minimum
12 eſt exſpectandum horis, antequam Aqua ad omnem pervenerit
altitudinem:
Miror Cl. Carreum non conſuluiſſe obſervationes Ho-
nor.
Fabry in Phyſ. Lib. 2. Tract. 5. §. 235 & §. 169, atque
Sturmium in Colleg.
Curioſ. Tentam. 8. pag. 44. §. 3. qui obſer-
vaverunt, quo altius emineret tubulus ſuper Aquæ ſuperficiem, eo
altius in ipſum adſcendere aquam, cæteris ſcilicet paribus;
verum
auctoritatibus non pugnamus, ipſa rem demonſtrent experimen-
ta oportebit, quæ in tabellis conjecta ob oculos ponam.
Tubus, cujus longitudo 3 {1/2} pollicum ad altitudinem 20 linearum
in ſe rapuit aquam, cum ab eodem amputata erat pars ſuperior,
ficca;
tumque eductâ Aquâ, orificium inferius iterum Aquæ im-
miſſum fuit, altitudines obſervatæ ſunt ſequentes.
Tubi longitudo poll. lin. Adſcenſ. Aquæ adpoll. lin.
11
3 # 6 # 1 # 8
2 # 0 # 1 # 6
1 # 0 # 0 # 10 vel 10 {1/2}
0 # 9 # 0 # 8
0 # 6 # 0 # 5 {1/4}
0 # 2 {1/2} # 0 # 2 {1/4}
Cum alio tubo, cujus diameter erat {1/6} lineæ, quantum ope im-
miſſi Trianguli, &
Microſcopii detegere potui

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index