2
Inuitatio lectoris in cosmographiam claudi
ptolomei Alexandrini nouiter ideomate germa-
no contextam incipit foeliciter.
Inuitatio lectoris in cosmographiam claudi
ptolomei Alexandrini nouiter ideomate germa-
no contextam incipit foeliciter.
Pierides musas et amena vireta sororum.
Noscere quisquis amas castaleosque lacus.
Et maria et terras vario sub sole iacentes.
Atque viam solis que arctipholatis onus
Octipedis tepido quod phoebus sideris astro.
Describet tardos efficietque dies.
India quidve potens o quam pulcherime Gange
Alluis et placidi quid tenet vnda Tagi.
Et scitie gentes rigidum porrecta sub axem
Quasque tenet Maurus pigmalionis opes.
Insula quave iacet rapido circumflua Ponto
Creta iouis magni ciprus et inde Rodes
Huc tibi nauis eat pollitum hunc posce libellum.
Attingat portus panda carina suos.
Claudius edocuit pictas quas arte tabellas.
Nomina conseruit tempore nota suo
Nomina regnorum nostris quibus vtimur annis
Instruit is populos flumina nota simul.
Urbes quas rhenus spumas atque hister harenas
Flauus quas liquidis Istula cingit aquis.
Cuncta refert vasto quicquid modo clauditur orbe.
Germana quamuis singula voce canit
Dicere nec pudeat tandem suauissime lector.
Vates qui tantum nobile promsit opes.