DelMonte, Guidubaldo, Mechanicorvm Liber

Page concordance

< >
Scan Original
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
25
26
27
28
29
30
31
32
33
34
35
36
37
38
39
40
< >
page |< < of 288 > >|
1C, dum libra AB vnà
cum ponderibus in DE
mouetur, immobile re­
manet, centrum quoq;
grauitatis, quod eſt idem
C, non mouebitur.
nec
igitur libra DE mouebi
tur, per definitionem
centri grauitatis, cum in
ipſo ſuſpendatur.
Idip­
11[Figure 11]
ſum quoq; contingit libra in AB horizonti æquidiſtante, vel in
quocunq; alio ſitu exiſtente.
Manebit ergo libra, vbi relinque­
tur.
quod demonſtrare oportebat.
Cum verò in iis, quæ dicta ſunt, grauitatis tantùm magnitudi
num, quæ in extremitatibus libræ poſitæ ſunt æquales, abſq; lí­
bræ grauitate conſiderauerimus; quoniam tamen adhuc libræ bra­
chia ſunt æqualia, idcirco idem libræ, eius grauitate conſiderata,
vnà cum ponderibus, vel ſine ponderibus eueniet.
idem enim cen
trum grauitatis fine ponderibus libræ tantùm grauitatis centrum
erit.
Similiter ſi pondera in libræ extremitatibus appendantur, vt
fieri ſolet, idem eueniet; dummodo ex ſuſpenſionum punctis ad
centra grauitatum ponderum ductæ lineæ (quocunq; modo mo­
ueatur libra) ſi protrahantur, in centrum mundi concurrant.
vbi
enim pondera hoc modo ſunt appenſa, ibi graueſcunt, ac ſi in iiſ­
dem punctis centra grauitatum haberent.
præterea, quæ ſequun­
tur, eodem prorſus modo conſiderare poterimus.
Quoniam autem huic determinationi vltimæ multa à nonnullis
aliter ſentientibus dicta officere videntur; idcirco in hac parte ali­
quantulum immorari oportebit; & pro viribus, non ſolum pro­
priam ſententiam, ſed Archimedem ipſum, qui in hac eadem eſſe
ſententia videtur, defendere conabor.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index