Lucretius, De rerum natura: Libri Sex (Vol. I, Text), 1893

Page concordance

< >
Scan Original
31
32
33
34
35
36
37
38
39
40
41
42
43
44
45
46
47
48
49
50
51
52
53
54
55
56
57
58
59
60
< >
page |< < of 258 > >|
1 nil, ut opinor, ubi ex aequo res funditus omnis
tam mortalis erit quam quae manifesta videmus
ex oculis nostris aliqua vi victa perire.

at neque reccidere ad nilum res posse neque autem
crescere de nilo testor res ante probatas.

praeterea quoniam cibus auget corpus alitque,
scire licet nobis venas et sanguen et ossa
...
sive cibos omnis commixto corpore dicent
esse et habere in se nervorum corpora parva
ossaque et omnino venas partisque cruoris,
fiet uti cibus omnis, et aridus et liquor ipse,
ex alienigenis rebus constare putetur,
ossibus et nervis sanieque et sanguine mixto.

praeterea quaecumque e terra corpora crescunt
si sunt in terris, terram constare necessest
ex alienigenis, quae terris exoriuntur.

transfer item, totidem verbis utare licebit.
in lignis si flamma latet fumusque cinisque,
ex alienigenis consistant ligna necessest.

praeterea tellus quae corpora cumque alit, auget
ex alienigenis, quae lignis his oriuntur.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index