DelMonte, Guidubaldo, In duos Archimedis aequeponderantium libros Paraphrasis : scholijs illustrata

Page concordance

< >
Scan Original
21
22
23
24
25
26
27
28
29
30
31
32
33
34
35
36
37
38
39
40
41
42
43
44
45
46
47
48
49
50
< >
page |< < of 207 > >|
1
II.
Aequalia verò grauia ex inæqualibus diſtantijs
non æqueponderare, ſed præponderare ad gra­
ue ex maiori diſtantia.
SCHOLIVM.
Si enim diſtam

tia EC maior
fuerit diſtantia
ED, grauibus
AB ſimiliter æ­
qualibus exiſtem
tibus, & in CD poſitis, tunc concedendum videtur graue A
præponderare ipſi B, quandoquidem EC longior eſt, quàm
ED. ſupponit autem Archimedes hoc poſtulatum reſpiciens
fortaſſe ad ea, quæ Ariſtoteles in principio quæſtionum me­
chanicarum oſtendit, vbi colligit Ariſtoteles idem pondus ce­
leriùs ferri, quò magis à centro diſtat, vel quod idem eſt, duo
pondera æqualia inæqualiter à centro diſtantia, quod magis
diſtat, celeriùs ferri.
quod autem æqualium ponderum cele­
riùs fertur, grauius exiſtit; erit igitur A grauius, quàm B.
quia EC longior eſt, quàm ED. Nos quo〈que〉 (vt diximus)
in libro noſtrorum Mechanicorum tractatu de libra, alijs
quo〈que〉 rationibus oſtendimus, quo pondus eſt in longiori
diſtantia grauius eſſe.
ex quibus ſequitur propter longiorem
diſtantiam EC pondus A præponderare ponderi B. ac pro­
pterea deorſum ferri.
12[Figure 12]
III.
Grauibus ex aliquibus diſtantijs æ〈que〉ponderan
tibus
, ſi alteri grauium aliquid adijciatur, non æ­
〈que〉ponderare; ſed ad graue, cui adiectum fuit,
deorſum ferri.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index