Clavius, Christoph, Geometria practica

Page concordance

< >
Scan Original
21
22
23
24
25
26
27
28
29 1.
30 2
31
32
33 3
34 4
35 5
36 6
37 7
38 8
39 9
40 10
41 11
42 12
43 13
44 14
45 15
46
47 17
48 18
49 19
50 20
< >
page |< < (2) of 450 > >|
302 rum quoniam & hic de vnica tantum parte fuit ſollicitus: & alii,
quamuis aggreſſi omnia, multa tamen inter ſcriben dum præterierunt:
decreui, ſi qua poſſem, perficere: vt, quicquid vtiliter in Geometria
practica ab aliis traditum, à me etiam inuentum eſt, vnius operis gyro
clauderetur.
Quod opus, cum ſpecies tres quantitatis continuæ ſint,
in tria membra, parteſ{q́ue} præcipuas ſecuimus:
In prima rectas lineas,
in altera ſuperficies, corpora metientes in poſtrema:
cui annectuntur
alia, quæ non tam ad quantitatis dimenſionem, quam ad alias Geo-
met@iæ praxes, ac demonſtrationes pertinent, à noſtro inſtituto non
aliena.
VNIVERSAM autem tractationem in octo libros partiti ſum{us}.
PRIMVS propoſitiones tres omnino neceſſari{as}, & perquam vtiles ad
omnium magnitudinum dimenſionem accuratè perficiendam continet.
IN Secundo dimenſio linearum rectarum per Quadrantem Aſtronomi-
cum tam pendulum, quàm ſtabilem abſoluitur.
TERTIVS de earundem rectarum linearum dimenſione per Quadra-
tum Geometricum tum pendulum, tum ſtabile, etiam per vnicam ſtationem,
agit.
Vbietiam, qua ratione ſine huiuſmodi inſtrumento earundem recta-
rum linearum Dimenſiones nonnullæ fieri poſſint, traditur.
QVARTVS ſuperficierum are{as} inquirit:
QVINTVS ſolid{as} magnitudines metitur.
ATQVE hiſce quinque libris omnes tres partes Geometriæ practicæ à
nobis propoſitæ explicantur.
IN Sexto deinde libro de Geodæſia, ideſt, de ſuperficierum rectilinearum
cuiuſque generis Diuiſione tam per rect{as} ex certo aliquo puncto duct{as},
quam per line{as} parallel{as}, diſſeritur.
Vbinonnulla etiam alia problemata ad
idem argumentum ſpectantia ſoluuntur.
Item qua ratione figuræ tam pla-
næ, quam ſolidæ, vnà cum circulo ac ſphæra in data proportione augendæ ſint,
minuendæúe.
In cui{us} rei gratiam modi aliquot proponuntur inuenienda-
rum duarum mediarum proportionalium inter du{as} rect{as} dat{as}.
Denique
ars facilis, &
expedita pro extrabendis radicib{us} cuiuſque generis præſcri-
bitur.
SEPTIMVS de figuris Iſopemetris diſputat.
IN Octauo deniq{ue} varia problemata, ac theoremata Geometrica per-
tractantur.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index