Fabri, Honoré, Dialogi physici in quibus de motu terrae disputatur, 1665
page |< < of 248 > >|
1
Antim. Apogæa & Perigæa facillimè in mea hypotheſi explicantur per
ſimplicem motum æquabilem realiter, vt aiunt, inæqualem verò appa­
renter, prima illa inclinatione, de qua ſuprà, inſtructum; Apogæum au­
tem eſt ſemper circa Conjunctionem, & Perigæum circa Oppoſitionem;
quia ii diſtantiæ fines ſupponuntur, iſque velocitatis gradus impreſſus vel
acquiſitus, quibus ſuppoſitis, æqualia ſint tempora acceſſus atque re­
ceſſus, & ſemirevolutionis Conjunctionum & Oppoſitionum; Sed hæc
abundè ſuprà explicata ſunt; quare ad Venerem & Mercurium iam venio;
quorum motus in mea hypotheſi æquè facilè explicantur.
9[Figure 9]
Sit enim centrum mundi B,
orbita Solis ADCE, Apo­
gæum Veneris S, Perigæum I,
mediocris diſtantia D: ſuppo­
namus Venerem eo gradu ve­
locitatis moveri, qui minor
ſit illo, quo Sol movetur, ita
vt inter diſtantias BS, BN,
tardiùs quàm Sol ſuum orbem
decurrat, citiùs verò inter
diſtantias BN, BI.
Itaque
ſit Venus in Apogæo S, mo­
vetur Occaſum versùs ſimpli­
ciſſimo motu, ſimúlque ac­
cedit ad mediocrem diſtantiam
BD, relinquitur autem à Sole
versùs Ortum, aſſumptòque
ſegmento acceſſus SO, Ve­
nus erit in P, digreſſa ſcilicet
à Sole angulo DBP; addito
verò ſegmento acceſſus OD, erit Venus in mediocri diſtantia, digreſſa
à Sole arcu DL; aſſumpto porrò ſegmento receſſus DN, erit in M ter­
mino maximæ digreſſionis, quam metitur angulus DBM grad. circiter 47.
in M erit ſtationaria reſpectu Solis, cùm nec ab eo vltrà digredi, nec ad
illum accedere videatur; Dum verò abſolvit aliud ſegmentum receſſus
NI, redire ad Solem videtur, quia ſuos orbes citiùs decurrit vtpote mi­
nores, donec tandem ad Perigæum I perveniat; MI accedit proximè ad
lineam rectam; idem ſtatuatur pro acceſſu ab I, ad D, & receſſu à D ad
S, eritque figura integra cuius ſemifiguram tantùm hîc habes.
Auguſtin. Cur amabo cum Tyconicis Epicyclum FHKG non aſſumis,
in quo eadem ſalvabis phænomena, non verò figuram irregularem & in­
cognitam?
Auguſtin. Multa obſtant, quo minùs Epicyclum adhibeam. Primò,
Licet Venus plus temporis ponat ab Apogæo ad maximam digreſſionem,
quàm ab hac ad Perigæum, non tamen iuxtà proportionem acceptam in
Epicyclo: Sit enim arcus DV 45. grad. ducatur BV, tum perpendicularis

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index