Cardano, Girolamo, De subtilitate, 1663

Table of figures

< >
< >
page |< < of 403 > >|
1fuiſſet in terram prouolutus. Cùm quidam
quærerent, quid ille poſtquam in terram
volutarentur, ageret?
conatum, inquit, mor­
tuum, adhibitis gulæ manibus, vt eum ſtran­
gularet.
Nec obſtitiſſe quicquam, niſi quòd
ſeipſum tueretur manibus.
Cùm alij dubita­
rent, ne fortè hæc à viuo paſſus eſſet, interro­
garéntque, in quo mortuum à viuente ſecer­
nere potuiſſet, causam reddidit ſatis probabi­
lem, dicens, ſe tanquam cottum attrectaſſe,
nec pondus habuiſſe, niſi vt premebatur.
Or­
bis magnus eſt, & æuum longum, & error ac
timor multum in hominibus poſſunt.
Eadem
verò ratione, qua in Iſlandia, in arenæ ſoli­
tudinibus Ægypti, & Æthiopiæ, Indiæque,
vbi Sol ardet, eædem imagines, eadem ſpe­

ctra viatores ludificare ſolent.
Plurimos no­
ui, quibus talia contigêre, ſed ſuo loco deſ­
cripſi.
Simili quoque ratione, & mulieres,
quas ſtrigas vulgus vocat, inaudita, & inuiſa
agitant etiam in vigilia.
Nam caſtaneis, &
radicibus, aquáque veſcuntur, & vallium lo­
ca vbi aër turbulentiſſimus eſt, inhabitant.
eiuſdem generis eſt, quod Ariſtoteles refert,
quoſdam quòd alios ſuſpendi vidiſſent ani­
mo defeciſſe.
Mortui ac
dæmones na­
turaliter vi­
deri poſſunt,
& quòmodo.
Iſlandici cur
mortuos vi­
deant.
Quidam à
mortuo ſe
oppreſſum
exiſtimans
moritur.
Strigarum ſeu
lamiarum
ludibria vn­
de.
Septima,
problem.
5.
Mortuos vi­
dere cum de­
lirio in infir
mis cur mor­
te ſignificet.
Ex his igitur apparet, cur in infirmis le­
thale ſit ſignum, ſi cum delirio etiam mor­
tuos videant.
Nam tam validam eſſe indicat
imaginationem, vt ad oculum etiam tranſla­
tus ſpiritus eam retineat, quam ab imagina­
tione conceperat ſpeciem.
At id contingere
non poteſt, niſi vel per ſomnum ſilentibus
ſenſibus, aut ob morbum nimium illis debi­
litatis, aut ob robuſtam cogitationem, vim­
que imaginandi.
Cùm igitur nec dormiant,
nec intentè ob debilitatem poſſint imagina­
ri, relinquitur, vt quod ſolum eſt, dicamus,
iam totam virtutem ſenſitiuam ob imbecil­
litatem iacere ocioſam.
Hoc autem ille idem
alibi mortem præſentem ſignificare docuit
hac ſententia, dicens: Cùm æger non videt,
aut non audit, debili virtute, iam mors proxi­
ma eſt.
Aliud etiam eſt præſentis narrationis
argumentum, quòd fortes viri rarò, vel nun­
quam ſpecta vident: quòd ipſi ob timorem
minimè adeò hæc trepida imaginentur: nam
ſolet timor, omnibus aliis affectibus firmas
imagines in nobis efficere: pòſt, amor.
Vnde
timentium primò hæc ſunt priuilegia, pòſt
verò amantium.
At vident anthropophagi
fortiſſimi homines nocturna monſtra?
Vi­
tium eſt regionum ac crudelitatis inanis,
cum & alij ibi, qui ab hominum iniuria ab­
ſtinent, talia videant.
Verùm Scythæ, apud
quos homines occidere ſacrificium eſt, cùm
fortes natura ſint ac inſtitutis, neque mor­
tuos, neque lemures vident.
Similiter nec la­
trones.
Nam mala hæc non natura, talia eſſe
videntur, cùm piſces alios ſui generis edant,
tum mures, aliáque animalia, ſeu iure gen­
tium.
Quòd & ſi natura hæc mala conſta­
rent, id eſt, aduerſus naturæ leges, cum nihil
à morte ſuperſit præter intellectum, intelle­
ctus autem non poſſit ciere motum, non po­
terunt mortui imagines aliquas oſtendere,
neque viuentibus terrorem incutere.
Echo quid
ſit.
Tertium vigiliæ genus purum eſt ac ſyn­
cerum, in quo tamen multis modis mira vi­
dere contingit; velut cùm echo reſonat, tum
maximè multiplex contingit, vt quandoque
ſepties voces reddat.
Noctu id mirum in mo­
dum, & niſi vulgata res eſſet, quemcunque
poſſet perterrefacere, adeò voces perſpicuas
ac tardè quandoque reddit.
Cauſa eſt aër,
qui à planis repercutitur, cauiſque: non enim
niſi antra ſint aut muri reſonat: reſonat au­
tem ex vetuſtis, & magis procul quàm pro­
pè.
Elidi vocem in echo neceſſe eſt, ac plano
intermedio referri.
Et ſublimi loco, & dire­
cto melius redditur.
Si nocte, & aura adeò
clarè reſonat, vt quidam amicus noſter cùm
iter ageret iuxta flumen, nec vadum ſciret,
exclamare cœpit, oh?
Forſan echo ibi ade­
rat, audit oh?
Ille exiſtimans hominem eſſe,
interrogat, vbi locus eſt, quò poſſim tranſire?
audit, tranſire? Sed melius lingua Italica res
reſpondet.
Vnde debo paſsà? Paſsà? Tum ille,
qui, qui, id eſt, hîc, hîc.
At vbi gurges erat, &
aquæ mirum in modum ſtrepebant: vnde ille
territus iterum interrogat Italicè, Debo paſsà
qui?
Echo reſpondet. Paſsà qui. Cùm ſæpiùs
interrogaret, his verbis reſpondebat.
Poſitus
amicus inter metum, & neceſſitatem ac ad­
mirationem, cùm iter facere cogeretur, nox
obſcura eſſet, illum vt rebatur ſuadentem
tranſire audiret, qua maximè fluctuabat tor­
rens, non adnimaduertens ex accentu echo
eſſe: nam cùm diceret, Debo paſsà, accentu
graui profertur: ſi homo reſpondiſſet, acuto
cum accentu reſpondiſſet ſic, Páſſa: ſed echo
vt erat, graui referebat, quod acceperat.
Vn­
de cùm nox intempeſta eſſet, reuertitur Au­
guſtinus Lauizarius Comenſis, hoc enim illi
nomen, hæc patria amico noſtro fuit, qui à
ſecretis erat Principis, & à libellis ſenatus.
Cùm verò poſt aliquot dies mihi adoleſcen­
ti narraret, ſe fermè à dæmone in torrentem
perſuaſione præcipitatum, ego diligentiùs
modum inquirere cœpi, agnoſcens hominis
ſynceritatem, & integritatem, tandem depre­
hendi echo fuiſſe, à qua inter æſtus multos
animi, magno cum periculo fuiſſet deceptus.
Igitur cùm multæ ſint, nullibi tamen fre­
quentiores, aut clariùs quàm Papiæ.
Sed è
pluribus duas illuſtriores narrare ſufficiat.
Quarum altera eſt iuxta ædem ſacram beati
Pauli extra muros, quæ ſimul cum ipſa voce
exauditur.
Nam in tribus probatur echo,

quòd ſubitò reſpondeat, quòd longam ſeriem
verborum referat ac perfectè, & quòd eadem
ſæpiùs remittente ſono repetat.
Primam ſyl­
labam plerunque omittit, quòd à ſucceden­
tium ſono obtundatur: ita fit, vt contraria ra­
tione vltima optimè audiatur.
Directè exa­
ctiſſima eliditur, vnde non omnes ex eodem
loco excipiunt.
Nec nimis propè, quoniam
adeò celeriter recurrens obſcuratur à vera
voce, cuius eſt imago.
Nec concluſo loco, ob
motus aëris confuſionem.
Melius à vetuſtis
muris, non ſolùm ob ſiccitatem, ſed etiam
propter aërem in eis contentum.
Nam con­
tentus aër tympani imaginem refert.
Et ſic­
citas ſono idem eſt, quòd lumini, & ima­
ginibus ſpeculorum nitor.
Hæc igitur clari­
tate vocis, & celeritate reſponſi adeò admi­
rabilis eſt, vt qui eam audierit, deſinat admi­
rari, quòd amicus noſter ſe à dæmone ludi­
ficari exiſtimauerit.
Redditur à fruſto anti­
qui muri palmorum circiter viginti longi-

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index