Clavius, Christoph, In Sphaeram Ioannis de Sacro Bosco commentarius

Page concordance

< >
Scan Original
211 174
212 175
213 176
214 177
215 178
216 179
217 180
218 181
219 182
220 183
221 184
222 185
223 186
224 187
225 188
226 189
227 190
228 191
229 192
230 193
231 194
232 195
233 196
234 197
235 198
236 199
237 200
238 201
239 202
240 203
< >
page |< < (263) of 525 > >|
300263Ioan. de Sacro Boſco. æſtate: Deinde idem fiat circa Solſtitium brumale, donec altitudo Solis Meri-
diana minima inueniatur;
in ea enim Sol maxime declinat ab Aequatore in Au
ſtrum.
Si igitur minimam hanc altitudinem meridianam ex maxima illa detra
hamus, &
reliquos gradus bifariam diuiſerimus, habebimus maximã Solis de-
clinationem ex utraq;
parte Aequatoris, quoniam maxima declinatio Borea-
lis, æqualis eſt maximę Auſtrali, ut mox demõſtrabimus, quod &
auctor dixit.
EXEMPLVM. 10. Regiomon. Viennæ dep@ehendit circa Solſtitium æſti-
uum maximam Solis altitudinem meridianam grad.
65. min. 30. Circa ſolſtitiũ
vero brumale minimam Solis altitudinem meridianam offendit grad.
18. min.
30.
qua ablata à priori, remanent grad. 47. quorum medietas dabit maximam
Solis declinationem gra.
23. min. 30 Porrò vtriq; altitudini meridianæ, & ma-
ximæ &
minimæ captandæ aptiſſimum erit inſtrumentum. Quadrans eximiæ
magnitudinis, ut in eo etiam minuta graduum deſignari queant, in quo linea
fiducię circumuoluatur circa eius centrũ.
Si. n. hic quadrans in plano, quod Ho
rizonti ęquidiſtet, ita ſtatuatur, ut rectus illi plano inſiſtat, &
unum latus eius
directe lineæ meridianæ reſpondeat, centrumq́;
eiuſdem Boreã reſpiciat, facil
limo negotio dictæ altitudines meridianæ reperientur.
Conſtur ctionem huius
quadrãtis inuenies apud Orontium Delphinatem in ſphæra, quã conſcripſit.
Cognita maxima Solis declinatione, veniemus per doctrinam ſinuum in
notitiam declinationum omnium punctorum eclipticæ.
Quoniam enim, ut à
nobis demonſtratum eſt in coroll.
propoſ. 1. lib. 1. noſtræ Gnomonices, & alibi.
11Qua arte
declinatio-
nes puncto
rum eclipti-
cę ſuppurem
tur.
Item à Ioan.
Regiom. in Epit. Almag. lib. 1. propoſ. 18. Item à Gebro Hiſpalenſi
lib.
2. & à Petro Nonio Luſitano propoſ. 2. ſecundæ partis de crepuſculis; Sicut
ſe habet ſinus totus ad ſinum maximæ declinationis, ita ſe habet, ſinus arcus,
quo diſtat punctum eclipticæ datum ab alterutro punctorum æquinoctialium
ad ſiaum declinationis eiuſdem puncti:
ſi iuxta regulam proportionum, mul-
tiplicetur ſinus maximæ declinationis in ſinum arcus, quo datũ punctum ecli-
pticæ ab alterutro punctorum æquinoctialium remouetur, nempe à viciniori,
&
numerus productus per ſinum totum diuidatur (quod fiet, reijciendo à pro-
ducto numero quinque figuras ad manum dextram;
ſumimus enim nunc ſinũ
totum eſſe particularum 100000.)
proueniet ſinus, cuius arcus inuentus ex ta-
bula ſinuum offeret illico declinationem puncti propoſiti.
EXEMPLVM.
Poſita declinatione maxima Solis grad. 23. min. 30. libet perueſtigare declina-
tionem octaui grad.
♍, qui quidem recedit ab æquinoctio autumnali grad. 22.
Multiplico igitur ſinum maximæ declinationis poſitæ, nempe 39874.
in ſinum
diſtantiæ propoſitæ, hoc eſt, grad.
22. uidelicet in 37460. produceturq́; nume-
rus 1493680040.
a quo reiectis quinque ſiguris ex parte dextra, remanebit ſi-
nus 14936.
cui in tabula ſinuum reſpondet arcus grad. 8. min. 35. Tantam igitur
dicemus eſſe declinationem octaui gradus ♍.
Et ſic de cæteris.
Hac arte ſupputauimus ſequentem tabulam, in quo continentur decli-
nationes omnium graduum Zodiaci, unà cùm duodecimis partibus graduum:
ita ut rabula per quinta minuta graduum ſit extenſa. Quoniam uero, ut ſupra
diximus, in Zodiaco ſemper reperiuntur quaterna puncta, quæ habent ęquales
declinationes, ſatis erit, ſi computentur declinationes omnium graduum, &

minutorum unius quadrantis.
Nam puncta aliorum trium Quadrantum facile
huius Quadrantis partibus accommodabuntur, ut in ſphæra materiali uidere
licet, &
perſpicuum eſſe poteſt in ſubſequenti tabula.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index