Clavius, Christoph, In Sphaeram Ioannis de Sacro Bosco commentarius

Table of figures

< >
< >
page |< < (263) of 525 > >|
Cognita maxima Solis declinatione, veniemus per doctrinam ſinuum in
notitiam
declinationum omnium punctorum eclipticæ.
Quoniam enim, ut à
nobis
demonſtratum eſt in coroll.
propoſ. 1. lib. 1. noſtræ Gnomonices, & alibi.
11Qua arte
declinatio-
nes
puncto
rum
eclipti-
ſuppurem
tur
.
Item à Ioan.
Regiom. in Epit. Almag. lib. 1. propoſ. 18. Item à Gebro Hiſpalenſi
lib
.
2. & à Petro Nonio Luſitano propoſ. 2. ſecundæ partis de crepuſculis; Sicut
ſe
habet ſinus totus ad ſinum maximæ declinationis, ita ſe habet, ſinus arcus,
quo
diſtat punctum eclipticæ datum ab alterutro punctorum æquinoctialium
ad
ſiaum declinationis eiuſdem puncti:
ſi iuxta regulam proportionum, mul-
tiplicetur
ſinus maximæ declinationis in ſinum arcus, quo datũ punctum ecli-
pticæ
ab alterutro punctorum æquinoctialium remouetur, nempe à viciniori,
&
numerus productus per ſinum totum diuidatur (quod fiet, reijciendo à pro-
ducto
numero quinque figuras ad manum dextram;
ſumimus enim nunc ſinũ
totum
eſſe particularum 100000.)
proueniet ſinus, cuius arcus inuentus ex ta-
bula
ſinuum offeret illico declinationem puncti propoſiti.
EXEMPLVM.
Poſita declinatione maxima Solis grad. 23. min. 30. libet perueſtigare declina-
tionem
octaui grad.
, qui quidem recedit ab æquinoctio autumnali grad. 22.
Multiplico
igitur ſinum maximæ declinationis poſitæ, nempe 39874.
in ſinum
diſtantiæ
propoſitæ, hoc eſt, grad.
22. uidelicet in 37460. produceturq́; nume-
rus
1493680040.
a quo reiectis quinque ſiguris ex parte dextra, remanebit ſi-
nus
14936.
cui in tabula ſinuum reſpondet arcus grad. 8. min. 35. Tantam igitur
dicemus
eſſe declinationem octaui gradus .
Et ſic de cæteris.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index