Clavius, Christoph, Geometria practica
page |< < (270) of 450 > >|
300270GEOMETR. PRACT.
Cum ergo hiſce quatuor rectis proportionales ſint quatuor rectæ AH, 114. ſexti. HO, HI; erunt hæ quoque continuè proportionales. quod eſt propoſirum.
MODVS NICOMEDIS IN
libro de lineis Conchoidibus.
Nicomedes conſtruit prius inſtrumentum quoddam, quo lineaminfle-
xam deſcribit, quam Conchilem, vel Conchoideos appellat.
Sed nos omiſſo eo
inſtrumento, eandem, (quod ad noſtrum inſtitutum ſatis eſt) per puncta deli-
neabimus, hac ratione.
Sit recta linea A B, & ad eam perpendicularis C D, in
puncto E.
Sumatur deinde infra E, punctum D, pro polo lineæ deſcribendæ,
&
ſupra E, aliud punctum C, vt libet. In vſu lineæ deſcriptæ conſtabit, quan-
tum tam punctum D, quam punctum C, à puncto E, abeſſe debeat.
Si igitur ex
D, ducantur plurimæ lineæ occultę parum inter ſe diſtantes, &
ex ſingulis ab-
205[Figure 205] ſcindantur portiones rectæ E C, æquales, initio ſemper facto à recta AB;
ex-
trema autem harum portionum puncta per lineam inflexam coniungantur de-
ſcripta erit linea conchilis.
Exemplum habes in quatuor lineis D H, D G, D F,
DN, in quibus ſumptæ ſunt L H, K G, SF, BN, ipſi EC, æquales, per quarum ex-
trema puncta H, G, F, N, inflexa linea incedit.
Et quo plures lineæ occultę ex
D, educentur, eo crebriora puncta inuenientur, per quæ tranſire debet linea in-
flexa.
Seqvitvr ex deſcriptione huius lineæ, eam nunquã poſſe cum recta AB,
conuenire, licet vtra que in infinitum producatur:
quia puncta, per quæ in cedit,
ſunt omnia ſupra rectam A B, terminantia nimirum ſegmenta rectarum ex D,
prodeuntium ( quæ quidem omnes rectam AB, interſecant) ipſi EC, æqualia.
22pronuncia-
tum 11. lib. 1.
Demonstrat deinde Nicomedes duas proprietates huius lineæ inſignes.
Prima eſt. Quodlibet eius punctum à puncto C, diuerſum minus diſtat à recta
AB, quampunctum C:
Aliorum autem punctorum, quod remotius eſt à C,
minus diſtat ab eadem recta A B, quam quod minus remotum eſt.
Ducta enim
recta quacunque D G, demittatur perpendicularis GI.
Et quia K G, maior3319. primi. eſt quam GI; erit quoque perpendicularis E C, (ipſi K G, æqualis) maior quam
perpendicularis IG, hoc eſt, punctum C, magis diſtabit à recta AB, quam pun-
ctum G.
Eademq; ratione magis à recta AB, diſtabit punctum C, quam quod-
uis aliud.
Sumatur deinde aliud punctum H, remotius à C, quam punctum G,
demittatur que perpendicularis HA.
Dico punctum H, minus diſtare à recta
AB, quampunctum G, hoc eſt, perpendicularem HA, minorem eſſe

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index