Alberti, Leone Battista, De re aedificatoria, 1485

List of thumbnails

< >
211
211
212
212
213
213
214
214
215
215
216
216
217
217
218
218
219
219
220
220
< >
page |< < of 406 > >|
1theatro ad perpendiculum reſpondentia: aptiſque iſtiuſmodi et pa
rilibus locis formabuntur ſcafi: quibus ſi libeat ænea uaſa in
uerſa pendeant: ut eorum percuſſu uox cum eo appulerit reddatur
ſonorior.
Hic illa Vitruuii non proſequar: quæ ex muſicorum
partionibus ſumpta ad quorum rationes per theatrum diſponi præ
cipiebat
uaſa / quæ principales et medias et ſuperexcellentes uo
ces atque conſonantes referrent: dictu quidem res perfacilis: ſed quam
id aſſequi re in promptu ſit / nouere experti.
Illud tamen non aſper
nabimur
: quod etiam Ariſtoteli perſuadetur.
Vaſa quæ uis ua
cua etiam et puteos conferre ut reſonet uox.
Redeo ad porticum
ipſam circumuallationis.
Hæc quidem porticus parietem habent po
ſticum
integrum: quo quidem tota uallatio circumclauditur: nequid
eo appulſæ uoces effundantur, Ad cuius parietis cutim exti
mam
theatri quæ ad uenientes ſpectet appingentur ornamenta co
lumnarum
numero altitudine et perpendiculis et iſtiuſmodi parti
bus reſpondentes ſubſtitutis columnationibus: quæ ſub ſe in por
ticibus pro fronte ſunt.
Ex his quæ dicta ſunt in promptu eſt qui
bus
in rebus, theatra maxima differant a minoribus.
Namque in
illis quidem extrinſeca porticus in imo dupla eſt: in his autem
ſimpla.
Rurſus in illis non niſi ſecunda porticus extrinſeca operi
attollitur: in his etiam tertia imponitur.
Hoc etiam differunt quod
aliquibus in theatris puſillis non intima porticus adhibetur:
ſed ſolo pariete et coronis circumuallatio aſtruitur: ut habeat
iſtic uim coronæ ad uoces firmandas: qualem in maximo thea
tro habet circumuallatio et eius porticus.
In maximis uero
aliquibus theatris ſuperna iſtæc ipſa porticus poſita duplex
eſt.
Cæterum theatris pro tecto ſubdiualia pauimenta cruſtan
tur faſtigianturque / ita ut ſtillicidia in gradationes procliuen
tur
.
Sed conceptarum pluuiarum riuuli per impluuia inter angulos
parietum ſorbentur: occultiſque fiſtulis demittuntur in cæcas cloa
cas.
Circa ſummam extrinſecam theatri coronam ſedes et mutuli co
aptantur: quibus ad ludos publicos ornandos nauales mali in
ſtituti
funiculos et loramenta ſuperextenſi ueli excipiant atque con
tineant
.
Sed cum tanta moles ſtructuræ ſit ad iuſtam altitudinem

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index