Biancani, Giuseppe, Aristotelis loca mathematica, 1615

List of thumbnails

< >
211
211
212
212
213
213
214
214
215
215
216
216
217
217
218
218
219
219
220
220
< >
page |< < of 355 > >|
1teriali; plures autem eſſe in primo elem. conſtat ex appendice in fine ope­
ris addita.
Notandum hic quoque cauſam eſſe natura ſua diſtinctam ab effe­
ctu, non ſecus ac potentia ab actu; nam ex eo, quòd poſſit aliquid diuidi in
partes æquales aliquibus, ſequitur illud totum eſſe actu æquale alteri, & eſt
à priori, quia partes natura prius ſunt toto, cùm ſint ipſius cauſa.
Notan­
dum hic etiam parallelam illam, qua angulus diuiditur, duci ad medium de­
monſtrationis indagandum, nequaquam verò ipſam eſſe medium, & idcir­
cò demonſtrationem hanc non eſſe per extrinſeca, niſi velis minorem pro­
poſitionem
per extrinſeca oſtendi, quòd libenter concedimus, cùm iſtud de­
monſtrationi nihil deroget.
Eſt autem per intrinſecam, propriam, & adæ­
quatam cauſam illius æqualitatis, partes enim reſpectu totius ſunt tales.
eſt igitur potiſſima demonſtratio, quòd erat demonſtrandum.
Poſtquam Euclides hanc primam propoſitionis partem demonſtrauit,
oſtendit alteram.
ſ. omne triangulum habere tres, &c. quoniam partes duo­
rum rectorum ſunt æquales tribus angulis illis.
quod medium pariter eſt à
cauſa materiali, à partibus ad totum.
Vide huius explicationem tex. 23.
1. Poſter. vbi etiam videbis eam poſſe demonſtrari modo Pythagoreorum,
abſque vlla diuiſione, ſed per partes actu exiſtentes.
hoc dico propter eos,
qui per haſce diuiſiones timent, ne non inueniatur medium á priori.
ſed vt
deponant penitus hunc ſcrupulum, ſciant in huiuſmodi demonſtrationibus,
quibus aliquid ęquale alteri adhibita diuiſione demonſtratur, ſępè accide­
re, vt non diuidatur, niſi vnus terminorum ęqualitatis, quare ex parte in­
diuiſi ęqualitas cauſabitur à partibus actu pręcedentibus, & conſtituentibus
totum; quod videre eſt in vtraque parte huius.
32. ſecundum Euclidem, & in
47. primi elem.
& alijs plurimis.
Sed primò Piccolom. ex Proclo obijcit hęc (Quando enim eo, quòd extrin­
ſecus angulus duobus internis, & oppoſitis æqualis est, oſtenditur triangulum ha­
bere tres angulos æquales duobus rectis, quomodo à cauſa eſt demonstratio hæc?
non
ne medium certum ſignum est?
etenim neque externo exiſtente angulo cùm interni
exiſtant, duobus rectis æquales ſunt; eſt.
n. triangulum latere etiam non producto)
Pergit deinde Proclus demonſtrare primam Euclidìs demonſtrationem eſſe
per cauſam, & proinde veram demonſtrationem, quòd Piccolomin. in ſua
citatione callidè videtur reticuiſſe.
Ad obiectionem reſpondeo primò. angu­
lum externum in Euclidiana demonſtratione minimè extraneum eſſe, quia
in hac ſecunda parte aſſumitur pro ſubiecto demonſtrationis, ideſt pro par­
te duorum rectorum, ipſe enim cum angulo ſibi deinceps facit duos angulos
rectos, quibus tres anguli trianguli probantur ęquales: quod Proclus non vi­
detur vidiſſe.
Secundò, ſi hęc Euclidiana illi non probatur, accipiat de eadem
re Pythagoricam, quę abſque angulo externo, & ab que vlla diuiſione probat
intentum; & erit omnis ſublata dubitatio.
Tertiò, ſi conuincerent aduer­
farij, quòd nequaquam faciunt, hanc non eſſe à priori, ſequitur ne propte­
rea reliquas omnes eſſe ei ſimiles, vt ipſi inferre conantur?
minimè gentium.
quo logico iure ab vno particulari inferre volunt vniuerſale?
Secundò, obijcies, paſſionem hanc, habere tres angulos, &c. non recipro­
cari cum triangulo, ſeu non eſſe ſecundum quod ipſum, vt aiunt Logici: re­
peritur enim figura quędam pręter triangulum, vt patet apud Proclum, quę

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index