Gassendi, Pierre, De proportione qua gravia decidentia accelerantur, 1646

Page concordance

< >
< >
page |< < of 360 > >|
1proſequar, quandò tu ea rides, & iure fortaſſis; ſed
non ea ratione, quæ ſit mihi facta perſpicua.
Dicis,
ſi vincula inſenſilia ſunt, non eſſe cur timeam Magnetem ſentiri
à Ferro.
At tu ludere, opinor, non vis ab æquiuoco:
quaſi ego heic aliud appellem inſenſibile, quàm quod
præ ſui exilitate eiuſmodi eſt, vt nec videri oculis, nec
palpari manibus poſſit?
Hoc certè modo ipſas quo­
que, quas vocant ſpecies intentionaleis, inſenſibileis
dicimus; quatenus adeò ſubtiles ſunt, vt videri ipſæ ab
oculo nequeant.
Vnde & ſicut iſtæ ſpecies, licet alio­
quin inſenſiles, oculum tamen donec eſt animatus, ita
afficiunt, vt per ipſas oculus videat, ſentiat, percipiat
ipſa obiecta: ſic reſpondere poſſet Thales, ſi Ferrum
quidem animatum ſit, quantumvis ea vincula ſint ipſi
ferro inſenſibilia, ita tamen Ferrum ab iis affici, vt per
ipſa ſentiat, percipiatque Magnetem.
Verba tua de­
inde ſunt; Quo enim ſenſu catenas illas tuas percepisti, qui­
bus, ne ſurſum auoles, Terræ alligatum te cenſes? Nempe
me voce quaſi cenſoria cenſuiſti eſſe admonendum, vt
in memet deſcenderem.
Accipio, & hoc ſolùm dico,
non magis ſentire me catenas, quibus trahor tamen;
quàm oculus ſpecies memoratas, dum videt tamen.
Rogas conſequenter, Cur verear negraue deorſum, &
Ferrum ad Magnetem, cæteraque corpora ad electrica, ſine
ſenſu concurrere non poßint? Sed quamobrem verear, ex­
poſitum habes.
XIX. Pergis, Ad hos certè effectus abundè ſufficit re­
bus omnibus à ſapientißimo earum opifice indita naturalis
inclinatio ad conſeruationem, perfectionemque propriam; ad­
de, ſi veles, ad conſeruandum vniuerſi ordinem, vt opus non

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index