Benedetti, Giovanni Battista de, Io. Baptistae Benedicti ... Diversarvm specvlationvm mathematicarum, et physicarum liber : quarum seriem sequens pagina indicabit ; [annotated and critiqued by Guidobaldo Del Monte]

Page concordance

< >
Scan Original
301 289
302 290
303 291
304 292
305 293
306 294
307 295
308 296
309 297
310 298
311 299
312 300
313 301
314 302
315 303
316 304
317 305
318 306
319 307
320 308
321 309
322 310
323 311
324 312
325 313
326 314
327 315
328 316
329 317
330 318
< >
page |< < (289) of 445 > >|
301289EPISTOL AE.
Proponitur vas plenum liquore aliquo, puta aqua, quod tres habeat fiſtulas
ad
baſim, quarum vnaquæque poſſit euacuare ipſum vas, inæquales ta-
men
, ita quod prima tam lata ſit, vt ſpatio vnius horæ poſſit ipſum euacuare to-
tum
;
ſecunda vero ſpatio duarum horarum, tertia autem ſpatio trium hora--
rum
.
Tunc quæritur quanto tempore omnes tres fiſtulæ ſimul apertæ euacua-
bunt
ipſum vas.
Ad hoc volo vt quæratur primo quanta pars aquæ vnaquęquę fi-
ſtula
euacuabit in aliquo dato tempore, quod facilè eſt, vt puta, prima fiſtu-
la
, ſpatio dimidiæ horæ euacuabit dimidium vas, eo quod ſpatio integræ horæ po-
teſt
totum euacuare, ſecunda fiſtula, eodem temporis ſpatio, euacuabit quartam
partem
ipſius vaſis, tertia verò fiſtula, eodemmet ſpatio temporis dimidiæ horæ,
euacuabit
ſextam partem ipſius vaſis, quæ omnia fracta ſimul collecta faciunt vnde-
cim
duodecimas partes totius vaſis, vnde manifeſtum erit, quod omnes fiſtulæ pari-
ter
apertæ, ſpatio dimidię horæ euacuabunt vndecim duodecimas partes totius a-
quæ
, ſed nos cupimus ſcire, quanto tempore, totum vas euacuabitur, apertis omni
bus
fiſtulis, quapropter dicemus ita;
Si vndecim duodecimæ partes conſumunt mi-
nuta
.30. temporis, quantum conſument omnes partes aquæ?
quæ ſunt .12. quare ex
regula
de tribus prouenient nobis minuta .32. cum .8. vndecimis vnius minuti, hoc
eſt
cum .43. ſecundis horæ ferè, vel ſiaccipiemus tres quartas vnius horæ,
tunc pri-
ma
fiſtula emittet tres quartas partes totius aquæ, ſecunda, tres octauas eiuſdem aquę,
tertia
verò, quarta pars, tunc omnia, hæc collecta, faciunt vnum integrum cum tri
bus
octauis.
Si dixerimus igitur quando vnum integrum cum tribus octauis abſu-
mit
.45. minuta temporis, ergo illud ſolum integrum abſumet idem vt ſupra hoc eſt
min
.32. cum .8. vndecimis vnius minuti vel .43. ſecundis.
Cuius rei ſpeculatio tam con
iuncta
eſt operationi, quòd vna cognita, reliqua ſtatim cognoſcitur.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index