Borelli, Giovanni Alfonso, De motionibus naturalibus a gravitate pendentibus, 1670

Page concordance

< >
< >
page |< < of 579 > >|
1
Cap. 7. dę
natura flui­
ditatis.
HIs poſitis animaduerto quòd quotieſcumquę
corpus aliquod fluidum eſſe ſupponitur, neceſ­
sè eſt, vt eius partes actu diuiſæ inter ſe ſint; quia flui­
dum habere debet naturalem conformationem di­
ſpoſitionem, & omnia requiſita vt elicere poſſit illum
motum, quem fluxionem vocamus, ſcilicèt ſi vną
eius pars moueri queat cæteris quieſcentibus, vel ſi
omnes mouentur, percurrant motu directo inæqualia
ſpatia, vel ſi circularitèr ferantur, maiorem, vel mi­
norem proportionem vertigines habeant, quam di­
ſtantiæ à centro reuolutionis; hæ enim motiones ef­
fici nequeunt, niſi partes fluidi actu inter ſe diuiſæ
ſint, vt mox oſtenſum fuit, igitur quotieſcumque cor­
pus aliquod fluidum eſſe ſupponitur, neceſſariò par­
tes eius actu inter ſe diuiſæ erunt.
PROP. CXXXIX.
Fluidum non poteſt habere partes connexas vnvm con­
tinuum conſtituentes.
PRæterea ſi partes fluidi non eſſent diuiſæ actu,
ſcilicèt ſi aqua haberet omnes eius partes planè
connexas, & conglutinatas vnum continuum conſti­
tuentes, atque hæ motu directo, vel circulari moue­
rentur intra fluidum ſui generis, ſcilicèt intrà aquam
ſtagnantem, cum eius particulæ minimæ eamdem in­
uariabilem diſpoſitionem, ſituationem, ac texturam
retinere debeant, ac ſi partes alicuius duri corporis,
vel rotæ ſolidæ eſſent, procùl dubio eodem tempore

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index