Cardano, Girolamo, De subtilitate, 1663

Table of figures

< >
[Figure 151]
[Figure 152]
[Figure 153]
[Figure 154]
[Figure 155]
[Figure 156]
[Figure 157]
[Figure 158]
[Figure 159]
[Figure 160]
[Figure 161]
[Figure 162]
[Figure 163]
[Figure 164]
[Figure 165]
[Figure 166]
[Figure 167]
[Figure 168]
< >
page |< < of 403 > >|
1
Infantes quo
modo natu­
raliter loqui
poſſint.
Felium pu­
pillæ non ex­
actè rotundæ.
Senſibus qui
ſunt inte­
gris, nec lite­
ris indigent.
156[Figure 156]
LIBER DECIMVSNONVS,
De Dæmonibus.
Afflatus di­
uini, & ad­
uentus dæ­
monum diſ­
crimen.
IGITVR de dæmonibus non
parua ſemper dubitatio fuit:
atque vt mihi videtur, qui il­
los eſſe, nobiſque congredi exi­
ſtimant, illorum aduentum ab
afflatu diuino, angelicóque congreſſu ſic
diſtinguunt.
Nam cùm dæmonas humanus
animus naturaliter horreat, mens ipſa illo­
rum præſentia turbatur, horreſcit ac metuit
quippiam, quod tamen nondum nouit.
Co­
gitationes prauæ, & in prauis actionibus
ſolent, aut inſidiis, quas paramus obrepe­
re.
Odores quoque tetros, & ſonitus in­
conditos pariunt, aut relinquunt: ſuſpicio
manet poſt receſſum aut deſperatio, vt de
Bruti genio legitur.
At afflatus diuinus ſeu
angelus quiſpiam occurrat, non niſi bona
ſaltem mente præditis ſe offert, ac ſine ſtrepi­
tu vllo, ſenſimque accedit, animam exhila­
rat, ac fiduciam præſtat, optimámque ſpem.
Placida tunc mens in optimas cogitationes
fertur, & ſuperna amare etiam cogitur.
Cœ­
leſtia diligit, & bona ac ſalutaria meditanti
iam accedit.
Quòd ſi ſubito aduentu abſter­
reatur, animus illicò conquieſcit.
Hæc qui­
dem beatus Antonius, qui hac in parte ad­
mirabilis fuit, nos edocuit.
Nobis eadem de
exitialibus ac ſalutiferis animi præſagiis dif­
ferentia inconcuſſa manebit, etiam ſi vi na­
turæ hæc ipſa ſolum fieri contendamus.
Nam
ſi pro angelis ac dæmonibus ſalutaria ac in­
fenſa aſtra ſupponantur, eadem ratio, ſigná­
que eadem in vtriſque militabunt.
Ergo dæ­
monas eſſe præcantationum argumento
multi conantur oſtendere.
Seu Conſtantini
experimentis ad capiendos piſces, ad conſer­
uandum, vinum, in libris de Agricultura: ſeu
ad ſagittas extrahendas, ſeu dentium dolo­
res ſedando, ſeu ſiſtendum ſanguinem,
quod nos etiam in nobis experti ſumus, in­
nitamur.
Hiſtoria
mira.
Sed hæc mittamus, quod nos vidimus
ſuperiore anno miraculum recitemus.
La­
borabat patritij generis mulier vrinæ ardo­
re, perpetuáque illius emittendi voluntate,
cumque clariſſimi vrbis noſtræ medici om­
nes non pauciores ſeptem, tum externi, ac
chirurgici non pauci vocati eſſent, aderam
& ego: nec ſatis inter nos de morbi cauſa
conueniebat, lapidem, eryſipelas, vlcus, ſcir­
rhum, carcinoma, phlegmonem, veſicas alius
atque alius arbitrabatur, nec cùm pro ſin­
gulis auxilia tentata eſſent, quicquam pro­
fuit.
Cúmque calidis fomentis excitatæ ve­
ſicæ ſecarentur, præter ſolitas vigilias, &
cruciatum, inuoluntaria vrinæ emiſſio ob
inciſionem ſuperuenit.
Inde bis etiam con­
uulſa, cum pulſus ac virtutis caſu.
Ita mor­
bo & auxiliis ſeptem perpetuis menſibus
excarnificata, deſperata penitus ſalute ab
omnibus relicta eſt.
Neque enim pericu­
lum erat, vt ægritudinem ſimularet, quæ
tot medicamenta acerba ebiberit, tot fo­
menta, ſuffumigiáque ſuſtinuerit, quæ ſpe­
culo paſſa ſit à tot medicis locum illum in­
ſpici, quæ inediam tamdiu tolerauerit, de­
nique admiſerit venæ ſectionem, ſectionem
veſicarum, eſcharotica medicamenta, fer­
rum, ignes.
Itaque cùm feſſi & incerti eſſe­
mus, iam in noſtram ſententiam, quæ om­
nium ( vt viſum poſtea fuit ) erat abſurdior,
ventum eſt, hoc maximè argumento, quòd
magis ad deteriora quibuſcunque auxiliis
morbus perueniret: iam dolor in loco vbi
veſicæ collum vteri collo iungitur, aſſiduus
erat, iam totius corporis extenuatio maxima:
Hippocraticáque facies, & non voluntarius
vrinæ fluxus, tum vigilia perpetua ſuperaue­
rant.
Iam vlcera vndique circa locum erant,
medicamentorum partim caliditate, & acuitate,
partim ferri importuna tractatione excitata.
Nihilo tamen minus vrinæ ardore non ſo­
lùm manente, ſed & ſuperaucto, perpetuáque
mingendi voluntate tanta, vt quidam calcu­
lum veſicæ eſſe, crediderint.
Sed eam opi­
nionem tactus cum cathera reiecit.
Ergo
prorſus conclamata ægra, ſuperuenit Ioſe­
phus Niger, Græcarum literarum profeſſor
egregius, publicéque eas docens, ſed qui tamen
medicinæ penitus eſſet ignarus.
Hunc præ­
cantatorem & maleficarum artium apprimè
gnarum exiſtimabant.
Erat filius huic mulieri
decennis, quem Ioſephus inſtituit, vt di­
cat ſe videre tres dæmonas teterrimos co­
ram matre in cryſtallo trigona, quam ſecum
attulerat, pedites.
Inde aliis in aurem pue­
ri in ſuſuratis verbis, puer affirmat ſe vi­
dere equitem alium dæmonem, longè pri­
mis proceriorem, cùm tricuſpide, qui il­
los tres pedites ſigillatim vinciat, & cate­
nis alligatos ephippiis omnes abducat: in­
de iubet aſſeruari cryſtallum.
Quid moror?
mulier hac techna perſuaſa, dormit: ceſſat
dolor, ardor, voluntas mingendi: redit
colos viuidus, redit caro, concipit poſt hæc,
perfectè conualuit: cuius rei teſtes tot ha­
beo, quot familiares erant viri, aut mulie­
res, medicóſque omnes conuocatos: rémque
ipſam, cùm tunc moribunda eſſet, nunc verò
ſana, ab omnibus videri poſſit.
Ergo vel dæ­
mone ſanata eſt mulier: vel imaginatione, fi­
déque, cùm aliam tertiam cauſam præter
has inuenire minimè liceat.
Nam ſi vera
puer referebat, diſſimulante per metum
legis Ioſepho veritatem, dæmone ſanata eſt:
ſi verò puer à Ioſepho perſuaſus vno verbo,
vt videre ſe affirmaret quæcunque ipſe Io­
ſephus interrogaret, technam matri ſalutis

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index