Huygens, Christiaan, Christiani Hugenii opera varia; Bd. 2: Opera geometrica. Opera astronomica. Varia de optica

List of thumbnails

< >
221
221
222
222
223
223
224
224 (491)
225
225 (492)
226
226 (493)
227
227 (494)
228
228 (495)
229
229 (496)
230
230 (497)
< >
page |< < (555) of 568 > >|
302555SYSTEMA SATURNIUM. do Saturno lucente, in rectam lineam abeuntem. Etſi e-
nim, ad verum lunulæ ſitum reſpectu Saturni determinan-
dum, hujus quoque motus ratio eſt habenda, cum tamen
cauſæ ejus cum cæterorum phænomenôn cauſis prorſus con-
junctæ ſint, ſimul cum illis atque una opera exponendum
cenſeo.
Illam igitur Syſtematis hujus partem alteram nunc aggre-
dior, in qua formæ Saturni inſtabilis atque à ſe ipſa diſcre-
pantis ratio reddenda, tum qua periodo ſingulæ mutationes
contingant dicendum eſt.
Harum aliquas quæ nobis ſeſe
obtulere ſupra exhibui;
ſed eæ partem tantummodo periodi
complectuntur.
Ideoque ut omnem phænomenôn diverſi-
tatem ab iis quas dicemus cauſis pendere conſtet, aliorum
quoque temporum obſervationes examinare neceſſe erit,
quas à 40 atque amplius annis complures ſcriptis prodide-
runt.
At verò cum Saturni figuras omnes quas nobis deli-
nearunt oculis luſtro, eas multiplices adeo ac prodigioſas
invenio, ut ſi qua hypotheſis comminiſcenda foret quâ cun-
ctis fieret ſatis, nemo non, ut opinor, in ea excogitanda
operam luſurus ſit:
cum nulla tam crebræ atque enormis
transformationis cauſa eſſe poſſit, niſi ponatur ipſam Satur-
nii corporis molem identidem aliam atque aliam faciem in-
duere, quod ab omni veriſimilitudine eſt alienum.
Quam-
obrem delectus adhibendus eſt obſervatis illorum, &
inqui-
rendum quænam ex iis fidem mereantur, quæve contra ut
ſuſpecta rejicienda ſint.
Quo in examine illud concedi no-
bis poſtulamus, ut quoniam Saturni comitem primi perſpi-
cillis noſtris deteximus, ac quoties libet clarè intuemur, præ-
ferantur propterea noſtra hæc illis quibus alii ad ſtellam ean-
dem nequaquam pertingere potuere, licet quotidie Saturno
obſervando intenti:
eoque noſtræ etiam circa formam pla-
netæ obſervationes veriores habeantur, quoties eodem tem-
pore nobis atque illis diverſæ phaſes animadverſæ fuerint.
Adjuncta itaque tabella omnes eas exhibet quas ex variis au-
11TAB. LII. toribus deſcripſimus.
Ac prima quidem harum formarum eſt quam Galilæus ad-
22Ha ſingalæ
examina@
tur.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index