Aristoteles, Physicorvm Aristotelis, sev, de natvrali auscultatione, libri octo

Page concordance

< >
Scan Original
301 79
302 80
303 81
304 82
305 83
306 84
307 85
308 86
309 87
310 88
311 89
312 90
313 91
314 92
315 93
316 94
317 95
318 96
319 97
320 98
321 99
322 100
323 101
324 102
325 103
326 104
327 105
328 106
329 107
330 108
< >
page |< < (80) of 760 > >|
30280ARIST. DE COELO. deinde cæterorum ij, qui primi de natura dixerunt. Qui-
dam autem cætera quidem omnia fieri, fluereq́;
dicunt, ac ni
bil prorſus ſtabile eſſe:
unum autem quid ſolùm permane-
re, ex quo bæc uniuerſa transfigurari ſunt apta:
quod qui-
dem cæteriq́;
cõplures, et Heraclitus Epheſius dicere uelle
uidetur.
Sunt & qui corpus omne generabile faciũt, com-
ponentes ipſum ex planis, ac diſſoluentes in plana:
de cæte-
ris igitur alius erit ſermo.
Hiſce uerò qui hoc dicunt mo-
do, omniaq́;
corpora ex planis constituunt, quod accidit
contra ſcientias dicere mathematicas, perfacilè eſt uidere.
Erat tamen æquum, aut non dimouere ipſas, aut credibilio-
ribus rationibus, quàm ſuppoſitiones ſunt, dimouere.
De-
inde patet eiuſdem eſſe ſententiæ ſolida quidem ex planis, ex
lineis autem plana, &
has ex punctis componi: quæ ſi ita
ſint, non neceſſe eſt partem lineæ, lineam eſſe.
Sed de biſce,
prius in ſermonibus de motu cõſiderauerimus:
demonstra-
uimus enim indiuiſibiles nullas longitudines eſſe.
Quæ uerò
de naturalibus corporibus impoßibilia accidit hiſce dicere,
qui lineas indiuiſibiles faciunt, parumper nunc etiam con-
templemur.
Ea nanq; impoßibilia, quæ in illis accidunt, &
in naturalibus ſanè ſequuntur.
At non omnia, quæ in bis
ſequuntur, in illis accident, propterea quòd Mathematica
quidem abstractione dicuntur, naturali uerò additione.
Complura autem ſunt, quæ indiuiſibilibus competere non
poſſunt, naturalibus autẽ neceſſariò cõpetũt:
ceu ſi quippiã
indiuiſibile eſſe dixerimus:
in indiuiſibili enim, diuiſibile
eſſe nõ poteſt.
Affectus autẽ omnes diuiſibiles dupliciter
ſunt, aut ſpecie, aut per accideẽs.
Specie quidem, ut coloris,
album, et nigrũ.
Per accidẽs autẽ, ſi id in quo eſt diuiſibile
ſit.
Quare ſi ſint affectuũ ſimplices, omnes hoc modo

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index