Cardano, Girolamo, De subtilitate, 1663

Table of figures

< >
< >
page |< < of 403 > >|
1 156[Figure 156]
LIBER DECIMVSNONVS,
IGITVR de dæmonibus non
parua
ſemper dubitatio fuit:
atque
vt mihi videtur, qui il­
los
eſſe, nobiſque congredi exi­
ſtimant
, illorum aduentum ab
afflatu
diuino, angelicóque congreſſu ſic
diſtinguunt
.
Nam cùm dæmonas humanus
animus
naturaliter horreat, mens ipſa illo­
rum
præſentia turbatur, horreſcit ac metuit
quippiam
, quod tamen nondum nouit.
Co­
gitationes
prauæ, & in prauis actionibus
ſolent
, aut inſidiis, quas paramus obrepe­
re
.
Odores quoque tetros, & ſonitus in­
conditos
pariunt, aut relinquunt: ſuſpicio
manet
poſt receſſum aut deſperatio, vt de
Bruti
genio legitur.
At afflatus diuinus ſeu
angelus
quiſpiam occurrat, non niſi bona
ſaltem
mente præditis ſe offert, ac ſine ſtrepi­
tu
vllo, ſenſimque accedit, animam exhila­
rat
, ac fiduciam præſtat, optimámque ſpem.
Placida tunc mens in optimas cogitationes
fertur
, & ſuperna amare etiam cogitur.
Cœ­
leſtia
diligit, & bona ac ſalutaria meditanti
iam
accedit.
Quòd ſi ſubito aduentu abſter­
reatur
, animus illicò conquieſcit.
Hæc qui­
dem
beatus Antonius, qui hac in parte ad­
mirabilis
fuit, nos edocuit.
Nobis eadem de
exitialibus
ac ſalutiferis animi præſagiis dif­
ferentia
inconcuſſa manebit, etiam ſi vi na­
turæ
hæc ipſa ſolum fieri contendamus.
Nam
ſi
pro angelis ac dæmonibus ſalutaria ac in­
fenſa
aſtra ſupponantur, eadem ratio, ſigná­
que
eadem in vtriſque militabunt.
Ergo dæ­
monas
eſſe præcantationum argumento
multi
conantur oſtendere.
Seu Conſtantini
experimentis
ad capiendos piſces, ad conſer­
uandum
, vinum, in libris de Agricultura: ſeu
ad
ſagittas extrahendas, ſeu dentium dolo­
res
ſedando, ſeu ſiſtendum ſanguinem,
quod
nos etiam in nobis experti ſumus, in­
nitamur
.
Sed hæc mittamus, quod nos vidimus
ſuperiore
anno miraculum recitemus.
La­
borabat
patritij generis mulier vrinæ ardo­
re
, perpetuáque illius emittendi voluntate,
cumque
clariſſimi vrbis noſtræ medici om­
nes
non pauciores ſeptem, tum externi, ac
chirurgici
non pauci vocati eſſent, aderam
& ego: nec ſatis inter nos de morbi cauſa
conueniebat
, lapidem, eryſipelas, vlcus, ſcir­
rhum
, carcinoma, phlegmonem, veſicas alius
atque
alius arbitrabatur, nec cùm pro ſin­
gulis
auxilia tentata eſſent, quicquam pro­
fuit
.
Cúmque calidis fomentis excitatæ ve­
ſicæ
ſecarentur, præter ſolitas vigilias, &
cruciatum
, inuoluntaria vrinæ emiſſio ob
inciſionem
ſuperuenit.
Inde bis etiam con­
uulſa
, cum pulſus ac virtutis caſu.
Ita mor­
bo
& auxiliis ſeptem perpetuis menſibus
excarnificata
, deſperata penitus ſalute ab
omnibus
relicta eſt.
Neque enim pericu­
lum
erat, vt ægritudinem ſimularet, quæ
tot
medicamenta acerba ebiberit, tot fo­
menta
, ſuffumigiáque ſuſtinuerit, quæ ſpe­
culo
paſſa ſit à tot medicis locum illum in­
ſpici
, quæ inediam tamdiu tolerauerit, de­
nique
admiſerit venæ ſectionem, ſectionem
veſicarum
, eſcharotica medicamenta, fer­
rum
, ignes.
Itaque cùm feſſi & incerti eſſe­
mus
, iam in noſtram ſententiam, quæ om­
nium
( vt viſum poſtea fuit ) erat abſurdior,
ventum
eſt, hoc maximè argumento, quòd
magis
ad deteriora quibuſcunque auxiliis
morbus
perueniret: iam dolor in loco vbi
veſicæ
collum vteri collo iungitur, aſſiduus
erat
, iam totius corporis extenuatio maxima:
Hippocraticáque
facies, & non voluntarius
vrinæ
fluxus, tum vigilia perpetua ſuperaue­
rant
.
Iam vlcera vndique circa locum erant,
medicamentorum partim caliditate, & acuitate,
partim
ferri importuna tractatione excitata.
Nihilo tamen minus vrinæ ardore non ſo­
lùm
manente, ſed & ſuperaucto, perpetuáque
mingendi
voluntate tanta, vt quidam calcu­
lum
veſicæ eſſe, crediderint.
Sed eam opi­
nionem
tactus cum cathera reiecit.
Ergo
prorſus
conclamata ægra, ſuperuenit Ioſe­
phus
Niger, Græcarum literarum profeſſor
egregius
, publicéque eas docens, ſed qui tamen
medicinæ
penitus eſſet ignarus.
Hunc præ­
cantatorem
& maleficarum artium apprimè
gnarum exiſtimabant.
Erat filius huic mulieri
decennis
, quem Ioſephus inſtituit, vt di­
cat
ſe videre tres dæmonas teterrimos co­
ram
matre in cryſtallo trigona, quam ſecum
attulerat
, pedites.
Inde aliis in aurem pue­
ri
in ſuſuratis verbis, puer affirmat ſe vi­
dere
equitem alium dæmonem, longè pri­
mis
proceriorem, cùm tricuſpide, qui il­
los
tres pedites ſigillatim vinciat, & cate­
nis
alligatos ephippiis omnes abducat: in­
de
iubet aſſeruari cryſtallum.
Quid moror?
mulier hac techna perſuaſa, dormit: ceſſat
dolor
, ardor, voluntas mingendi: redit
colos
viuidus, redit caro, concipit poſt hæc,
perfectè
conualuit: cuius rei teſtes tot ha­
beo
, quot familiares erant viri, aut mulie­
res
, medicóſque omnes conuocatos: rémque
ipſam
, cùm tunc moribunda eſſet, nunc verò
ſana
, ab omnibus videri poſſit.
Ergo vel dæ­
mone
ſanata eſt mulier: vel imaginatione, fi­
déque
, cùm aliam tertiam cauſam præter
has
inuenire minimè liceat.
Nam ſi vera
puer
referebat, diſſimulante per metum
legis
Ioſepho veritatem, dæmone ſanata eſt:
ſi
verò puer à Ioſepho perſuaſus vno verbo,
vt
videre ſe affirmaret quæcunque ipſe Io­
ſephus
interrogaret, technam matri ſalutis

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index