Huygens, Christiaan, Christiani Hugenii opera varia; Bd. 2: Opera geometrica. Opera astronomica. Varia de optica

Table of handwritten notes

< >
< >
page |< < (556) of 568 > >|
303556CHRIST. HUGENII notavit anno 1610, in qua triceps Saturnus ſpectatur, mi-
11TAB. LII.
fig. 1.
noribus duobus orbiculis majori utrinque adjacentibus.
Hanc alii quoque permulti viderunt, aut certè ſe vidiſſe cre-
diderunt.
Nam ſi grandiores tubos adhibuiſſent atque o-
ptimis vitris inſtructos, haud dubiè pro triplici hac globulo-
rum facie eadem ſeſe illis obtuliſſet quam nobis diximus an-
no 1655, ac rurſus anno inſequenti, die 13 Oct.
viſam. Hoc
enim inde colligimus quod dum illis bini ad latera globuli
apparent, nobis porrecta in longitudinem brachia tubi no-
ſtri referunt;
uti contigit eo ipſo anno 1655, menſe Aprili
ac Majo, quo tempore triſphærica illa figura Ricciolo He-
velioque obſervata fuit.
Etenim quo certius conſtet ob per-
ſpicillorum parvitatem talem hanc cerni, experimur nobis
quoque, quoties breviori perſpicillo, quinûm puta aut ſe-
nûm pedum, Saturnum aſpicimus, binos globulos dictorum
loco brachiorum apparere;
etiam illâ anni 1658 jam exiſten-
te phaſi.
Quænam autem fallacis imaginis cauſa ſit facile perſpici-
tur.
Quippe enim quum circa extremas cuſpides amplio-
rem lucem brachia hæc ſive alæ emittant, quam qua parte
medio Saturni diſco adhærent, ubi ſemper umbræ aliquid
intercedit, non modo cum manifeſto jam bifida evaſerunt,
velut anno 1658, ſed antea quoque ut anno 1657;
non mi-
rum eſt lucem illam intenſiorem, debiliori interjecta, peni-
tus à medio orbe ſeparatam videri.
Neque item rotundam
ex oblonga fieri mirandum eſt, cum idem accidat omni fi-
guræ eminus, nec ſatis diſtinctè ob exilitatem, perceptæ,
atque eo magis quo fuerit lucidior.
Itaque plane conſtat te-
leſcopiorum culpa phaſin hanc vitiatam eſſe, licet obſerva-
tores bona fide eam tradiderint.
Quæ ſequitur hanc nihilo melius ſe habet, à Scheinero
22TAB. LII.
fig. 2.
obſervata anno 1614.
Atque equidem dubito, perfectiori-
buſne an deterioribus perſpicillis, quam qui præcedentem
dederunt, hanc deprehenderit.
Quoniam hactenus quidem
ad veram magis accedit, quod affixas Saturno auriculas ex-
hibet;
at contra in eo aberrat, quod plus juſto earum

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index