Bošković, Ruđer Josip, Theoria philosophiae naturalis redacta ad unicam legem virium in natura existentium

Page concordance

< >
Scan Original
241 189
242 190
243 191
244 192
245 193
246 194
247 195
248 196
249 197
250 198
251 199
252 200
253 201
254 202
255 203
256 204
257 205
258 206
259 207
260 208
261 209
262 210
263 211
264 212
265 213
266 214
267 215
268 216
269 217
270 218
< >
page |< < (251) of 389 > >|
303251DE ANIMA, & DEO. nimi, nimirum ad excitationem idearum, & ad voluntatis a-
tus. Utroque legum genere ad quoſdam motus corporis ex-
citantur quidam animi actus, &
vice verſa, & utrumque re-
quirit inter cetera poſitionem certam in partibus corporis ad
ſe invicem, &
certam animæ poſitionem ad ipſas: ubi enim
læſione quadam ſatis magna organici corporis ea mutua poſi-
tio partium ſatis turbatur, ejuſmodi legum obſervantia ceſſat:
nec vero ea locum habere poteſt, ſi anima procul diſtet a cor-
pore extra ipſum ſita.
532. Sunt autem ejuſmodi legum duo genera: alterum ge-
11In altero ex
iis nexus inter
animam, &
corpus neceſ-
ſarius, in al-
tero liber: ex-
ponuntur am-
bo.
nus eſt illud, cujus nexus eſt neceſſarius, alterum, cujus nexus
eſt liber:
habemus enim & liberos, & neceſſarios motus, &
fæpe fit, ut aliquis apoplexia ictus amittat omnem, ſaltem
reſpectu aliquorum membrorum, facultatem liberi motus;
at
neceſſarios, non eos tantum, qui ad nutritionem pertinent,
&
a ſola machina pendent, ſed & eos, quibus excitantur ſen-
ſationes, retineat.
Unde apparet & illud, diverſa eſſe inſtru-
menta, quibus ad ea duo diverſa motuum genera utimur.
Quanquam & in hoc ſecundo legum genere ſieri poſſet, ut
nexus ibi quidem aliquis neceſſarius habeatur, ſed non mutuus.

Ut nimirum tota libertas noſtra conſiſtat in excitandis actibus
voluntatis, &
eorum ope etiam ideis mentis, quibus ſemel li-
bero animaſtico motu intrinſeco excitatis, per legem hujus ſe-
cundi generis debeant illico certi locales motus exoriri in ea
corporis noſtri parte, quæ eſt primum inſtrumentum libero-
rum motuum, nulli autem ſint motus locales partis ullius no-
ſtri corporis, nullæ ideæ noſtræ mentis, quæ animum certa
lege determinent ad hunc potius, quam illum voluntatis libe-
rum actum;
licet fieri poſſit, ut certa lege ad id inclinent,
&
actus alios aliis faciliores reddant, manente tamen ſemper
in animo, in ipſa illa ejus facultate, quam dicimus volunta-
tem, poteſtate liberrima eligendi illud etiam, contra quod in-
clinatur, &
efficiendi, ut ex mera ſua determinatione præpon-
deret etiam illud, quod independenter ab ea minorem habet
vim.
In eodem autem genere nexus quidam neceſſarii erunt
itidem inter motus locales corporis, ac ideas mentis, cum qui-
buſdam indeliberatis animi affectionibus, quæ leges, quam mul-
tæ ſint, quam variæ, &
an ſingula genera ad unicam aliquam
ſatis generalem reduci poſſint, id vero nobis quidem ſaltem
huc uſque eſt penitus inacceſſum.
533. Tertium legum genus convenit cum lege mutua pun-
22Tertium ge-
nus in quo con-
veniat cum ne-
xu muuo in-
ter puocta ma-
teriæ, & in quo
ab eo plurimum
differat.
ctorum in hoc genere, quod ad motum localem pertinet
animæ ipſius, ac certam ejus poſitionem ad corpus, &
ad cer-
tam organorum diſpoſitionem.
Durante nimirum diſpoſitio-
ne, a qua pendet vita, anima neceſſario debet mutare locum,
dum locum mutat corpus, atque id ipſum quodam neceſſario
nexu, non libero:
ſi enim præceps gravitate ſua corpus ruit,
ſi ab alio repente impellitur, ſi vehitur navi, ſi ex ipſius

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index