Gassendi, Pierre, De proportione qua gravia decidentia accelerantur, 1646

Page concordance

< >
< >
page |< < of 360 > >|
1eſſe hypotheſeis, quibus explicetur quid ſint, vt ſe ha­
beant, quomodo agant, &c.
ſed, vt antè dixi, ratio­
nem non video; quando exinde ſequitur, vt vniuerſam
eliminare Philoſophiam oporteat.
Et vide, vt me con­
ſequenter traducas. Si enim eam tibi vim concedis, vt
proiectilibus inclinationem (voca motum, voca impetum, aut
aliter, vt volueris) imprimere talem poßis, quæ recedentibus à
te ijſdem proiectilibus, diutiùs in illis perſeueret; & in quam­
cumque partem deſtinaueris, eadem deferat, atque impellat,
imò quæ obuio etiam, impedimento non ſtatim tota deſtruatur,
ſed aliam in partem proiectilia abducat, vt in reflexione tu
ipſe contendis: eriſ-ne tam parum æquus rerum arbiter, vt à
ſapientißimo, ac præpotente Vniuerſi Conditore rebus quibuſ­
libet inclinationem longè perfectiorem imprimi poſſe addu­
bites? Heic nimirùm ſic mecum agis, vt ſi me aliquem
haberem; & comparatus præſertim ad Authorem
meum; coram quo non modò factus ſum tanquam
nihilum, ſed ſum etiam nihilo minus.
Ac rursùs, vt ſi
ego negarem quicquid eſt inclinationis, aut virium in
rebus naturæ, id debere Deo Optimo Maximo acce­
ptum referri: ac denique, vt ſi quæſtio eſſet, poſſit-ne
Deus imprimere inclinationes aliquas rebus, & non
potius qualeſ-nam ſint inclinationes à Deo impreſſæ;
quemadmodum dictum iam eſt.
Pergis, Finge vim à
te impreſſam eſſe eiuſmodi, quæ varijs impedimentis ſiſti qui­
dem poßit, ſed non deſtrui, aut etiam minui; an non ſublato
impedimento motum redintegraret? Sed cùm damnes ipſe
figmenta, quorſum poſtulas, vt illa adaugeam?
Ne­
que enim vim poſſe ſiſti, quin ſimùl deſtruatur, pro­
babile puto. Talis, inquis, omninò naturalis rerum in-

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index