Alberti, Leone Battista, De re aedificatoria, 1485

List of thumbnails

< >
301
301
302
302
303
303
304
304
305
305
306
306
307
307
308
308
309
309
310
310
< >
page |< < of 406 > >|
1trorum brachia in opus uenirent. Sed habebit latitudinis lineam cer
ta rone ductam ex areæ longitudine.
Fuere apud maiores quam octa
uam
longitudinis dederint latitudini ſepties.
Fuere et quam tertiam
latitudinis dederint longitudini quater.
Cætera proſecuti
ſunt uti in theatris.
Nam circum quidem extrinſeca porti
cus
: et in ſuprema itidem gradatione porticus quam eandem
circumuallationem appellauimus adhibita eſt.
Sequitur circus. Hunc ex coeleſtium imitatione inſtitutum referunt.
Nam ei quidem a domiciliis coeli quoque xii. adeſſe hoſtiorum in
greſſus ex planetarum numero vii. impoſitas habere inſignes
ras terminoſque ad orientem adeſſe atque ad occidentem longo inter ſe
tractu diſtantes: quo bigæ et quadrigæ per media circi ſpatia
uti ſol / uti ue luna per zodiacum diſcurrentes certent: exque horarum
numero miſſilibus perfici quattuor et uiginti.
Certantes itidem
quattuor ſecerni claſſibus: et ſuum ſingulis adeſſe ueſtibus colo
rem: uirenten / quo hærbidum anni tempus: roſeum / quo æſtatis ignitum
aerem: album / quo expalleſcentem autumnum: fuſcum: quo triſtem hye
mem ſignificarent.
Ad circos area mediana erat non expedita
uti in amphitheatro: neque uti in theatris occupata pulpitis: ſed
per lineam longitudinis / quæ in duo curricula hoc et in duo media
latitudine areæ diuideret / aptis locis mætæ excitabantur: quas
certantes ſeu quadrupedes ſeu uiri circuirent.
Mætæ aut erant
primariæ tris: earum mediana erat omnium digniſſima / eratque qua
drangula
et procera ſenſim graciliſcens.
Eaque re quod ita graciliſcat
obeliſcum nuncupabant.
Duæ reliquæ mætæ erant aut coloſſi aut
criſtæ lapideæ ſurgentibus in altum roſtris prout eaſ artifices ad
uenuſtatem et gratiam deformaſſent.
Inter utraſque hinc binæ atque
hinc itidem binæ ſeu columnæ ſeu minores mætæ interponebantur.
Romæ circum maximum comperio apud hiſtoricos longum tria fu
iſſe ſtadia: latum unum: is hac ætate dirutus est: et qualis fuerit
ne minima quidem apparet coniectura.
Sed alibi ex dimenſioni
bus
opum ſic comperio.
Aſſueſſe ueteres aream circi medianam
facere latam nihil minus cubitos ſexaginta: longam uero quoad
latitudinem caperet ſepties.
Latitudo in partes diuidebatur ge
minas coæquales lineaque inlongum producebatur: in qua mætæ

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index